Charter: Urkunden (900-1797) 1208 X 15
Signature: 1208 X 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Oktober 1208, Wien
Leopold VII., Herzog von Österreich und Steiermark, sichert dem Stifte St. Florian die Exemption seiner Untertanen am Windberge von der weltlichen Gerichtsbarkeit zu.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 511
Aus der Bestätigungs-Urkunde K. Otokars ddo. 1. Februar 1258
In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Liupoldus dei gratia Dux Austrie et Stirie, quia piorum studiorum premium et remunerator est deus, grande nos speramus accumulare nobis meritum apud ipsum, si ad pacem ac defensionem Ecclesiarum dei affectione pia efficaciter intendamus et eorum pressuram iacturam nostram existimemus, Omnibus christi fidelibus presentis pagine testimonio declaramus, quod nos Ecclesiam, que domus Sancti Floriani uocatur, nobis specialiter dilectam uolentes plena pace ac libertate gaudere omnes iusticias et obnoxietates, quibus a ripa danubii In dem Tal usque sursum ad fluuium, qui wolta, of dem Wienneperge tam in prediis quam in hominibus prius erat obnoxia seculari iurisditioni, que uulgo dicitur Lantchericht, super aram sancti Floriani per oblationem gladii delegauimus et ipsam Ecclesiam unacum aduocatia Prediorum, que dicuntur domine Cecilie, que ad nos iure pertinet speciali, ibidem pro eterna retributione exemimus et absoluimus. Decernimus ergo, ut ab hac die nostre constitutionis in antea nulli umquam conprouincialium judicum in bonis Ecclesie ibidem liceat alicuius placitationis formam habere neque terminum aut locum Judicialem, qui dinchstat seu banstat uulgariter nuncupatur, in prediis constituere memoratis nec ibi nec alibi homines Ecclesie siue Colonos siue proprios siue Censuales ad standum suo Judicio pro aliqua causa conpellere nec de negociationibus vel de uectionibus venalium suorum ratione thelonei, quod Maut vel Zol dicitur, ab eis aliquit exigere. Volumus enim, ut omnes cause, que in Prediis memoratis emerserint, que uel expurgatione uel pecuniaria indigent conpositione, ab omni secularis Judicis iurisditione tam integre sint exempte, ut de ipsis preposito et eius officiario liceat cognoscere et de cognitis diffinire. Quod si apparentia furti uel latrocinij uel alicuius criminis, quod mort dicitur, uel alicuius maleficii, quod mortem malefici exigit, in homine Ecclesie notorie fuerit deprehensum (sic) quia huius iudicii executionem ordo sacerdotalis sibi non uendicat, talis maleficus per officialem Prepositi uel per eum, quem pro petitione Prepositi illius Ecclesie constituimus aduocatum, tradatur conprouinciali judici condempnandus omni tamen possessione ipsius malefici tam mobili quam inmobili soli Ecclesie conseruata. Talium autem personarum inquisitionem Officialis prepositi tantum faciat, jnuentos uero a bonis Ecclesie amoueant infra mensem et in eis priuilegio suo renuncient et ex tunc de factis eorum non teneatur Ecclesia respondere. Similiter si persona aliqua extranea contra hominem Ecclesie coram preposito vel eius officiario pro aliqua causa querimoniam deposuerit, si homo Ecclesie ad exbibendam iusticiam rebellis fuerit conquerenti, actor causam ad eum, cui in defensionem Ecclesie uices nostras conmiserimus, deferat. Si uero et ille ad exhibendam iusticiam rebellis fuerit conquerenti, ex tunc prepositus de tam contumaci homine se postmodum non intromittat. Alias uero quascunque causas siue pecuniarias siue prediales siue in persona siue in dampna (sic) bannos videlicet pugnarum, expurgationes omnesque obuenciones scilicet losunge, vberuanch, gaumlos, nocturnos dolos in personis et prediis suis Officiales Ecclesie judiciali ordine exequantur. Preterea statuimus, ut nullus iudicum conprouincialium hominem Ecclesie alicuius forte reum criminis seu maleficij uel suspectum in oppido forensi of dem Winneberge, quod dicitur ad sanctum Petrum, captiuare presumat, sed talem maleficum pena debita castigandum ab officiale (sic) prepositi postulabit et ille judici non negabit iusticiam postulanti. Et ne aliquis uel heredum uel successorum nostrorum huius constitutionis nostre priuilegium neque per inpheodationem neque per aliud quodcumque genus alienationis inposterum infringere debeat, presentem paginam autentici sigilli nostri inpressione insignimus cum subscriptione testium istorum. Vlricus Comes de Chlamme, Otto Tvomaduocatus, Vlricus de Valkenberch, Hadmarus de Chunringe, Albero et Hadmarus filii eius, Wichardus dapifer, Chadoldus et Wichardus filii eius, Vlricus Strivno, Rvdolfus de Potendorf, Adeloldus de Chiowe, Ditmarus de Liehtenstaeine, Otto de Chrems, Hadmarus de Poemgarten, Hermannus de chranchperch, Vlricus esilo, Perhtolt de widerveld, Otto de Perhtoltstorf, Otto de pirbovm, Vlricus de Chernebrvnne, Vlricus de Marbach, Perhtolt de Emberberch, Hainricus de Prvnne, Liupolt pincerna, Albero de Grimstein, Dietmar de Chuleube, Herbort de Volkenstorf, Dietricus de Windeke, Deinrat capellarius, Opoldus et Hainricus camerarii. Acta sunt in prato iuxta Naerden, peracta in domo sancti Floriani. Data Wienne per manus Vlrici Notarii Anno incarnationis domini M. CC.VIII. Idus Octobris, Indictione III. anno vero Imperii Cesaris Ottonis primo.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 511-513
Original dating clause: Idus Octobris
Editions:
- Kurz, Österreich unter Albrecht IV. II. 459.
Language:
Places
- Wien
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1208 X 15, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1208_X_15/charter>, accessed at 2024-11-18+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success