Charter: Urkunden (900-1797) 1212 VIII 08
Signature: 1212 VIII 08
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. August 1212, Enns
Leopold, Herzog von Österreich und Steiermark, beurkundet die Befreiung des Klosters St. Florian von der weltlichen Gerichtsbarkeit.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 554-556
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Mit Siegel. Material: Pergament
In nomine sancte et indiuidue trinitatis liupoldus dei gratia dux austrie ac stirie. Quia piorum studiorum premium et remunerator est devs, grande nos speramus apud ipsum nobis accumulare meritum, si ad pacem ac defenssionem (sic) ecclesiarum dei affectione pia efficaciter intendamus et earum pressuram iacturam nostram existimemus. Vnde cum domus beati floriani preciosi martiris per intolerabiles secularium jvdicum exactiones et oppressiones pene uergeret ad interitum et quasi sub fornace ferrea et constricta nostram ingemiscens inploraret subuentionem, nos afflictionum eius interna conpassione miserti pro sua liberatione summa diligentia et totis uiribus studium nostrum interposuimus. Sed quia prefate ecclesie plena pacis securitas et liberationis effectus propter nimiam pestilentivm insolentiam aliter confirmari non poterat, nisi quibusdam predictorum judicum uasallis, qvi potestatis nostre grauiter offenderant equitatem, gratie nostre reformatis pro emolumento, quod sepedicti jvdices de prediis et hominibus ecclesie annuatim consequebantur, equa eis fieret reconpensatio, quod ipsi ad estimationem LX. librarum conputandum decertabant. Nos ergo pro bono pacis et utilitatem (sic) ecclesie rigorem seueritatis mansuetudine temperantes prefatis uasallis in gratiam nostram receptis multa deliberatione habita decreuimus de prediis ecclesie ad annuam pensionem XX. librarum sepedictis judicibus cum omni iure proprietatis conferri, quatinus predicta ecclesia jvrisditionis inconmodis amodo in perpetuum se gauderet liberam esse et exemptam. Igitur presentis pagine inspectione omnibus christi fidelibus declaramus, quod ortolfus de uolchinstorf ministerialis noster iudex prouincie, cum quo omnia ista tractata sunt, decretum nostrum super his libenter acceptauit et iurisditionem in prediis ecclesie prius habitam in manus ottonis tvomaduocati ratisponensis sponte resignauit. Nos itaque iurisditionem a iam dicto tvomaduocato in manus nostras resignatam suscipientes prememoratam domum sancti floriani diuine miserationis intuitv ab omni secularium iudicum potestate imperiali auctoritate et nostra liberauimus, absoluimus et exemimus et reconpensationem predictam tvomaduocato et ortolfo secundum iuris equitatem modis omnibus stabiliuimus. Decernimus ergo, ut ab hac die nostre constitutionis in antea nulli nunquam (sic) conprouincialium iudicum in bonis ecclesie liceat alicuius placitacionis formam habere neque terminum aut locum iudicialem, qui dincstat appellatur, in prediis eius constituere nec ibi nec alibi homines ecclesie siue proprios siue censuales ad standum iudicio conpellere pro quacunque causa, nec de negotiacionibus uel uectionibus uenalium suorum nomine thelonei, quod mvohte uel ztol dicitur, in locis non legitimis ab eis aliquam pensionem exigere. Uolumus enim, ut tam ipsa ecclesie predia quam omnes cause, que in ipsis emerserint, a secularis iudicii obseruatione tam integre sint exempta, ut de ipsis soli preposito et eius officiario liceat cognoscere et de cognitis diffinire. Quodsi apparentia furti uel latrocinii uel criminis, quod morht dicitur, uel alicuius maleficii genus, quod mortem malefici exigit, in homine ecclesie deprehensum fuerit notorie, quia huivs iudicii executionem ordo sacerdotis sibi non uendicat, nostri sit officii uel eius tantum, quem ad hoc specialiter destinauerimus, penam sanguinis exequi omni tamen pena, que pecuniarias conpositiones admittit, soli ecclesie concessa et indulta. Talium autem personarum inquisitionem officiales ecclesie tantum faciant, inuentos uero a bonis ecclesie amoueant et in eis priuilegio suo renuncient et de factis eorvm deinceps respondere non teneatur ecclesia. Similiter de quacumque causa de hominibus ecclesie coram preposito uel eius officiariis ab extraneis orta fuerit querimonia, si homo ecclesie ad exhibendum iusticiam conquerenti rebellis fuerit et contumax, in persona contumacis prepositus priuilegio suo renuncians de uendicatione eius se non intromittat et deinceps a nobis nostrisque uicariis de persona illa fiat iudicium, quod iudiciarius ordo exigit, pace salua ecclesie. Alias uero quascunque causas siue pecuniarias siue prediales siue in personam siue in dampna, bannos uidelicet pugnarum, expurgationes omnesque obuentiones scilicet losunge, uberuanch, gavmlos, nocturnos dolos, in personis et prediis suis officiales ecclesie iudiciario ordine exequantur ita tamen, ut actor semper forum rei sequatur, id est, si homo extraneus de foro alieno de homine ecclesie conqueri habeat, a preposito tantum et officialibus suis iudicium exspectet, quod si consequi forte non potuerit, ad eum causara defferat, cui pro tempore in defenssionem ecclesie uices nostras conmisimus iuxta tenorem priuilegii, quod super ivre aduocatie ecclesie iam pridem concessimus. Horum uero articulorum tam cautam expressionem omnivm hanc paginam inspicientium universitas ideo nos nouerit tam sollicite annotasse, ut omnis questio siue malitiosorum inivriosa cauillatio ab irruptione huius nostre constitutionis, qua ad omnimodam ecclesie libertatem et exemptionem intendimus prorsus sit exclusa et ut nostra nouerit posteritas neque per infeodationem neque per aliud quodcumque alienationis genus huius exemptionis priuilegium infringi posse uel uiolari in perpetuum. Ad cuius rei euidentiam et nostre diffinitionis stabilitatem perpetuam paginam presentem autentici sigilli nostri inpressione insignimus robore perpetuo ualituram cum horum testium subscriptione, .... comes de chlame, Otto tuomaduocatus, Vlricus liber de ualchinberch, Hadmarus de churinge, Albero et Hadmarus filii eius, Wichardus dapifer, Chadoldus et Wichardus filii eius, Ulricus streuno, Rudolfus de potindorf, Adeloldus de chiove, Dietmarus de Lietensteine, Otto de chremis, Hadmarus de poungartin, Hermannus de chranihperch, Vlricus esilo, Perhtolt de wideruelt, Otto de perhtolstorf, Otto de pirbovm, Vlricus de chaernabrunne, Vlricus de marbach, Perhtolt dapifer de emerberch, Henricus de prunne, Livpolt pincerna, Alber de grimmsteine, Rupret stal, Dietmar de chvlevbe, Herbort de uolchinstorf, Dietrich de windeke, Deinrat cappellarius, Opoldus et henricus camerarii. Acta sunt hec in ciuitate Anesi. Data ibidem per manus Vlrici notarii Anno incarnationis MCCXIII. Indict. XV. VI. idus Augusti. Anno uero Ottonis cesaris III.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 554-556
Original dating clause: VI. idus Augusti
Editions:
- Kurz, Albrecht IV. II. 465
- Stülz, Geschichte von St. Florian, pag. 281, Nro. 45, im Auszuge.
Language:
Places
- Enns
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1212 VIII 08, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1212_VIII_08.1/charter>, accessed at 2024-11-18+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success