Charter: Urkunden (900-1797) 1230
Signature: 1230
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1230 ca., o. O.
Schiedspruch zwischen dem Propste von St. Florian und Rudolf von Lauterbach wegen eines Gutes zu Polan bei Penking.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 693
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
B (ernhardus) dei gratia prepositus et Capitulum in domo sancti floriani vniuersis christi fidelibus in perpetuum. Presentis pagine testimonio secuture posteritatis notitie declaramus, quod cum inter nos et Rudolfum de Lauterbach nobilem virum controuersia uerteretur super predio sito Polan iuxta Penchin cum suis attinentiis et Molendino vicino et duobus pomeriis et ortulo vno nobis proponentibus vniuersa hec ad ecclesiam nostram pertinere et nos ea iusto et libero ac legittimo donacionis tytulo possedisse; sed predictus R. (sic) e contrario contendente eadem omnia sua esse et ad uicinum predium suum pertinere, Abbate de Glauentch et domino Alberone de polnhaim et aliis bonis viris mediantibus actum est, vt vtraque pars super eadem controuersia in arbitros conpromitteret et electi sunt arbitri ab utraque parte, qui recepta promissione vtrimque de ratihabitione diligenter inter se tractatu de ipso negocio prehabito talem tandem formam arbitrii expresserunt, quod prefatus R. de lauterbach pomeria et ortulum, de quibus questio fuit, absque contradiccione qualibet pacifice in posterum retineret et prepositus in eiusdem (sic) pro se et suis successoribus liti renunciaret, et quod sepe dictus R. super predio in Polan sito cum suis attinentiis et Molendino pro se et suis heredibus liti renunciaret et quod prepositus tam ipsum predium quam molendinum sepius memorato R. pheodali iure concederet et nichilominus Waltchueno de Hofsteten seruienti prepositi sub eodem iure eadem concedere teneretur, et hoc arbitrium a partibus est receptum et adprobatum et accedente renunciacione et manuali vtrimque concessione facta corroboratum. Vt autem premissum arbitrium a partibus receptum et adprobatum in posterum ratum et inconuulsum perpetua firmitate consistat, hanc inde paginam conscripsimus et tam sigillum nostrum quam abbatis de Glauench, qui vnus ex arbitris extitit, eidem appendi fecimus. Huius rei testes sunt Albero de Polnhaim, Leutoldus de Pernaw, Hainricus de Puch, Heinricus, Otto de Trun, Seyfridus de Nezzelbach, Heinricus de Winperge, Wergant seruus Episcopi, Bruno, Chunradus Rufus, Meingodus magister hospitum.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 693-694
Language:
Places
- o. O.
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1230, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1230/charter>, accessed at 2024-11-19+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success