Charter: Urkunden (900-1797) 1261 II 25
Signature: 1261 II 25
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Februar 1261, Bei Ebelsberg
Ulrich von Lonstorf gibt nach St. Florian ein Gut in Wampach, ein Gut zu Zeiochant und einen Anteil an dem Gut zu Wirschaftberg unter der Enns zu einem ewigen Licht und einem Jahrtag.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 277, Nr. 294
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 277, Nr. 294
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Mit drei Siegeln.
Material: Pergament


In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen. Ego Vlricus de lonstorf domino Arnoldo preposito et Magistro Chunrado Canonico et plebano domus S. Floriani et vxore mea Richza mediantibus contuli dicte Ecclesie quoddam predium situm in wenpach, quod dictitur dazem flekche, de quo annuatim persolui XXX. denarios Ecclesie memorate, sed post mortem meam eidem soruire (sic) debebat pleno iure, ita tamen, quod de ipsius redditibus altari beate virginis ibidem debeat die noctuque de lumine prouideri. Item contuli eidem Ecclesie quoddam predium, quod dicitur Zeiochant, cum silua, campis et pratis et omnibus aliis eius pertinentiis, quod disposui Colono ad pensionem annuam XII. solidorum, ita quod de eadem pensione sit in potestate prepositi fratrum suorum usibus conmunibus, sicut expedire uiderit (sic), prouidere. Item ad Infirmariam eiusdem Ecclesie contuli terciam partem, que me contingit, cuiusdam predii siti trans anasum, quod dicitur wirschaftperge, de quo medium talentum in partem meam cedit, ita quod in anniuersario meo fratribus Ecclesie detur seruitium, prout fuerit oportunum, sed et quilibet sacerdos eodem die pro salute animarum mee videlicet ei patris mei H. et vxoris mee R. tenebitur dicere messam vnam. Acta sunt apud Ebilsperch anno domini M. CC. LXI. sequenti die post festum Mathye apostoli. In cuius rei testimonium presens scriptum feci appensorum sigillorum munimine consignari.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 277, Nr. 294
Original dating clause: sequenti die post festum Mathye apostoli
Language:
Places
- Bei Ebelsberg
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1261 II 25, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1261_II_25/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success