useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1282 XI 02
Signature: 1282 XI 02
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. November 1282, o. O.
Ulschalk, Propst von St. Florian, bestimmt einige Güter des Klosters zur Anschaffung von Kirchenzierden.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 553-554, Nr. 603
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Mit zwei Siegeln. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Cvm iuxta varietatem capitum sensus etiam hominum varientur, liquet, quod plerique successores facta precedentium, quamuis iusta et rationabiliter reprobantes consueuerunt multociens infirmare, necessarium igitur esse dinoscitur, ut ea, que geruntur ab hominibus, litterarum testimonio perhennentur. Proinde nos V/olschalcus prepositus totusque conventus Domus sancti Floriani ad noticiam tam presentium quam futurorum tenore presentium volumus pervenire, quod, cum Monasterii ac aliarum rerum ad diuinum cultum pertinentium carentia amaritudinem cordium nobis non modicam generaret nec quisquam reformationi eiusdem daret operam pro nostre desiderio voluntatis, manus proprias tandem mittentes ad fortia, de communi consilio duas vineas, quarum vna Stezenpach, altera Stranaz nuncupatur, quas a quibusdam laicis, qui eas pheodali tytulo ab eadem nostra Ecclesia longo tempore prius possederant, pro pecunia prompta absoluimus, ad opus nostri Monasterii tradidimus perpetuo seruituras. Item vineam in Haytal et Predium quoddam in superiori vroenlevten situm, que a domino Lvtwico plebano de Gvoetav, qui eadem ab ecclesia nostra habet in pheodo, in obligationem pro pecunia operis, ne ad extraneos ulla necessitate inminente deuoluentur, accepimus, eidem operi indulgemus. Insuper donationem Huebe in Mos site, qvam Dominus Dittericus Wolfstain, dum se in nostro reciperet collegio, de consensu fratris sui Alberti ad idem opus pro remedio anime sue legauit, predicto operi confirmamus volentes, ut de hiis et aliis prouentibus, quos forsan dominus illis superaddere dignabitur, siqua in posterum conpleto etiam opere diruta fuerint vel confracta, Magister operis per conventum electus debeat restaurare. Et ne quispiam prelatorum nobis succedentium factum huiusmodo audeat vel valeat postmodum retractare, in ratihabitionem perpetuam presentem litteram scribi fecimus sigillorum nostrorum Karakterem inprimentes. Actum et Datum anno Domini M. CC. LXXXII. Qvarto Nonas Nouembris.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 553-554, Nr. 603

    Original dating clauseQvarto Nonas Nouembris



    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.