useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1308 III 06
Signature: 1308 III 06
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. März 1308, St. Florian
Rudiger von Hutt übergibt mehrere Güter an St. Florian und stiftet damit für sich Jahrtage in diesem Kloster.
Source Regest: 
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 541-543, Nr. 581
 

cop.
Aus einem Codex in St. Florian

    x
    Ad cunctorum noticiam perueniat hiis scriptis, quod ego Rudigerus de huett sanus adhuc et incolumis et heredum et parentum meorum accedente consensu vnam hubam in vreihaim, que erat proprietas mea, donaui ecclesie sancti floriani tenendam per magistrum infirmarie sue, qui pro tempore fuerit, de qua quidem hv°ba idem infirmarius onus sufferet infrascriptum. dabit enim ecclesie predicte custodi in festo beati georii ad perpetuum lumen altarium sancti Stephani et sancti Nycolai ibidem consistencium ita, quod altare sancti Nycolai de nocte, altare vero sancti Stephani illuminetur de die, decem solidos denariorum Wiennensium annuatim. Item in anniuersario domine katharine vxoris mee, quem fratres ibidem singulis annis crastino natalis sancte chunigundis peragere tenebuntur, dabit idem infirmarius preposito XXX. denarios et inter fratres Ecclesie distribuet vnam libram et (pro) onere regendi dictam huebam habebit pro se XXX. denarios de eadem, protestor eciam, quod heinricus, qui in presenciarum colit dictam hubam, et uxor eius et omnes heredes eius necnon qui sibi per uendicionem, ordinacionem seu quamcunque alteram disposicionem successerint in huba eadem, non soluent aliquant steuram, Sed tenebunt eam iure Ciuili, quod dicitur pürchrecht. prefatum censum XX. solidos scilicet in festo beati Georgii X solidos et in festo beati Martini X solidorum denariorum nouorum Wiennensium debent pro censu soluere annuatim. Quocunque uero illorum terminorum huiusmodi solucionem facere neglexerint, decursis XIIII. diebus soluent nomine pene lx. denarios, que pena tociens conmittetur, quociens prefata negligencia spacium memorati temporis usque tercio fuerit iterata et sic decursis a termino solucionis census VI. septimanis et durante negligencia cadent a iure totaliter supradicto, nos quoque intromittemus (sic) libere de hueba superius nominata.||
    Item donaui ecclesie sepedicte vnam curiam, que dicitur nagelhof sitam prope maripach regendam per camerarium dominorurn ibidem soluentem in festo sancti Michahelis X. solidos denariorum nouorum wiennensium et in festo purificacionis sancte Marie X. solidos denariorum Wiennensium annuatim, vt fratres ibidem anniuersarium meum tam in uita quam in morte, in uita quidem in festo Kalixti pape, in morte vero mea, quando deposicionis mee dies inciditur, si talis fuerit, que memoriam mortuorum commode recipit; si vero sollempnis, quod conmode fieri non possit, alio certo die, qui ad hoc statuetur ab ipsis et anniuersarium domine Hailke vxoris mee tercie in ipsius tantum morte peragere perpetuo teneantur. De qua quidem curia idem Camerarius onus sufferret (sic) infrascriptum. Dabit enim in prefato anniuersario meo domino preposito XXX. denarios et inter fratres diuidet X. solidos et pro se XXX. denarios reseruabit et in anniuersario domine Hailke vxoris mee predicie VI. solidos eciam distribuet inter fratres et eiusdem Ecclesie custodi ad perpetuum lumen altarium sanctorum Stephani et nycolai, ad quod de manu infirmarii idem custos recipit X. solidos, ut pretactum est, dabit LX. denarios, ut possit idem lumen habundancius procurare. Item donaui ecclesie sepedicte V. solidos et VI. denarios de redditibus annuis, quos habui in puechel, quorum unum (sic) colit chunradus super fontem, Alterum vero stephanus faber, ut singulis secundis feriis pro mei et progenitorum meorum remediis animarum celebretur in altari sancti nycolai una missa defunctorum lampade eciam ibidem, quamdiu missa eadem durauerit, luminante et sacerdos ipsam missam celebrans habeat III. denarios de eadem. Eosdem eciam redditus tenebit Camerarius et missam huiusmodi procurabit. Si uero in secunda feria propter euenientem fortassis sollempnitatem uel aliam causam legitimam eadem missa contigerit pretermitti, alio die duntaxat eadem ebdomada suppleatur. Item IIII. libras de redditibus annuis, quos habui inferius in austria super possessionibus dictis Liechtenwart et Haugstorf, Ringleinstorf, duo scilicet talenta in annona et duo paratorum denariorum disposui friderico filio meo in sepedicta ecclesia confratri, vt ad ipsius prebende sustentacionem de speciali licencia prelati sui obtenta sibi per me licite eis, quoad uixerit, perfruatur, Quo defuncto duo talenta, que fuerunt in annona, meos redeant ad heredes, alia uero duo talenta paratorum ad oblaiam magister colligat infirmorum, de eis in auniuersario dicti filii mei ob remedium animarum sui et mei nec non omnium parentum nostrorum preposito lx. denarios et inter fratres XIII. solidos et sibi ipsi XXX. denarios diuidendo. Vt autem prescripta mea ||
    ordinacio stabilis, firma perpetuo permaneat et illesa, dux necessario presentibus inserendum, Vt, si quando in ipsa tota uel parte eius negligencia reperta fuerit euidens causa legitima non obstante, heredes uel parentes mei possessionem articuli illius, cuius est negligencia, tamdiu tenere debeant occupatam, quousque neglecta satisfaccione perfectius corrigantur. Facta autem emendacione is, qui se pretextu negligencie huiusmodi intromiserat de possessionibus supradictis, nichil amodo habebit disponere cum eisdem, quod si forte ductus amore prediorum eorundem ad restitucionem se difficilem redderet, super rehabicione ipsorum Conuentus auxilium aduocati sui tenebitur inuncare. In quorum omnium testimonium et robur perpetuum presentes feci fieri literas et sigillorum dominorum Heinrici de volkenstorf, Heinrici de lonstorf et mei ipsius et domini perchtoldi de harthaim et petiui munimine confirmari testibus subnotatis, qui sunt domini Albertus decanus Laureacensis, Heinricus plebanus de Ebelsperch, Heinricius de Volkenstorf, Heinricius de loenstorf, Espinus de hag, Perchtoldus de Harthaim, Marquardus scheko Milites, Chunradus potlunger, Vlricus Chroeer, Otto Perchaimer, Wilhalmus, Fridericus, Wolfgangus Cherspergarii, Herwordus Chremsdorfer et alii quam plures, qui presencia audierunt et uiderunt. Acta in sancto floriano anno domini M.CCC.VIII. Pridie Nonas Marcii.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 541-543, Nr. 581

    Original dating clausePridie Nonas Marcii



    LanguageLatein
    Places
    • St. Florian
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.