Charter: Seitenstetten, Benediktiner (1109-1738) 1347 V 28
Signature: 1347 V 28
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Mai 1347, Seitenstetten
Abt Dietmar widmet zur Aufbesserung der Oblei, zu einem Jahrtage für sich und zur feierlichen Begehung der Feste St. Nicolai und Agapiti 13 Zehenthäuser und 2 Lehen.Source Regest: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 223, Nr. 206
Current repository:
Stiftsarchiv Seitenstetten (http://www.stift-seitenstetten.at)

Das erste Siegel fehlt. Material: Pergament
In. Nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Quia omnia euanescunt, que geruntur in tempore nisi recipiant a voce testium aut scripti memoria firmamentum. Nouerint igitur||
vninersi. presentes inspecturi, Quod nos Dietmarus dei gratia Abbas Ecclesie in Seidensteten, flamma fraterne karitatis accensi, oblagium conuentualium nostrorum, quod solacijs debitis repperimus incultum, instaurare cupientes. et ut tam florida seges exemplo deuote donacionis nostre. per successorum nostrorum largiciones et fidelium vota sublimius attolatur eidem in subsidium et fratrum nostrorum consolacionem, in honore beate Marie virginis. pro remedio anime nostre et animarum omnium progenitorum et amicorum nostrorum. et quod in aniversario obitus nostri. vbicumque fuerit annuatim nostra per maiorem Vigiliam et missam perpetua memoria habeatur. et ut festum translacionis. Sci. Nycolai. et festum sei. agapiti. cum VII luminibus in perpetuum sollempniter annis singulis diebus. quibus hoc comode fieri poterit. a fratribus celebrentur, XIII.cim domos decimales. olim Hainrici Saxonis. Ciuis in waidhouen, sitas in parochijs waidhouen et alhartsperg, et duo feoda in pfaeffenpach et apud dictum Snoed. in der Gazzen, per nos empta legauimus. et donamus pleno iure, sub hac forma, quod per dictos tres dies, scilicet anniuersarij nostri, et duarum festiuitatum de consilio prioris et seniorum fratrum, de predictorum bonorum prouentibus fiat solacium fratribus speciale, Ipsi quoque fratres, quos. propriis. duximus vocabulis exprimendos. Videlicet. dns. Liebhardus. prior. Hainricus de Gaersten, Chunradus de potenstain, Ditricus Aerwinger. Nycolaus de ybsa Chunradus de waidhouia, Vlricus de Potenstain, Purchardus. Rudolfus. Ekfridus. Hainricus Glevzarius, andreas. Levtoldus, Engelschalcus, Fridericus. Petrus. Jacobus. Ditricus Dyaconus. Hertlinus. Chunradus. Subdyaconi. Johannes acolitus. Vice sacramenti. ad sancta dei Ewangelia promiserunt. exequi pro intencione nostra annotata superius et expressa. Vt autem hec nostra donacio permaneat inconwlsa, in euidens testimonium. presentem cartam scribi fecimus, nostri et Conuentus sigillorum munimine roboratam. Si quis vero infregerit, aut violare presumpserit, illum eterno anathemate condempnamus. Actum et datum in Monasterio nostro. Anno domini Millesimo Trecentesimo Quadragesimo Septimo. Quinto kalend. Junij.

Source Fulltext: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 223-224
Original dating clause: Quinto kalend. Junij
Language:
Places
- Seitenstetten, Benediktinerabtei
Persons
- Dietmar II., Abt der Benediktinerabtei Seitenstetten (1337-1348), Aussteller und Siegler
Seitenstetten, Stiftsarchiv, Seitenstetten, Benediktiner (1109-1738) 1347 V 28, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASei/SeitenstettenOSB/1347_V_28/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success