useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 0000
Signature: 0000
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ohne Datum, o. O.
Aufschreibung über die Gründung des Klosters Wilhering und dessen frühere Schicksale.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 476
 

ins.
Aufschreibung des XIII. Jahrhunderts

    x
    Quicumque nosse desiderat, quo tempore fundatum sit cenobium, quod Wilheringen dicitur, uel a quibus personis possessionibus et rebus ampliatum, si paginam subscriptam inspexerit, ex eius inspectione plenaria ei cognitio illucebit. Primo igitur sciendum, quod duo fratres in Wessenberg exstiterunt, uidelicet Ulricus et Colo, uiri nobiles et potentes, quorum Ulricus primogenitus cum uxore careret et liberis, omnem portionem patrimonii sui ad constructionem conuentualis ecclesie deo optulit. Primitus autem canonicos regulares de Sancto Floriano ibi instituit, qui cum in religione pro uoto suo non proficerent, ammotis illis iterato ordini Cysterciensi, cuius eo tempore oppinio habebatur celebris, et abbati Gerlao de Rvna eandem ecclesiam edificandam donauit. Eodem autem tempore Bauenbergensi ecclesiae preerat Eberhardus. Erat uir bonus et timoratus et insuper fundatorum cognatus, cui Vlricus ob fuorem (fauorem) cognationis fundum ecclesie sue assignauit eo uidelicet tenore, ut indigentiam eius oculo pietatis respiceret et paupertati eius pro posse suo subueniret. At tamen nullus Bauenbergensis antistes in aliquo ei profuit aut aliquod amminiculum inpendit. Anno igitur ab incarnatione domini M°C°XLVI. Gerlaus abbas locum sibi assignatum recepit et abbatem Gebehardum cum conuentu illuc transmisit. Abbate uero Gebehardo Prelationi cedenti substitutus est Otto de carintia, quo in breui de medio facto iterum electus est Heinricus, qui ob nimie paupertatis instantiam in Ebera proficiscens eam inibi resignauit. His ita tractatis Vlricus primus fundator ierosolimam profectus est et in finibus illis uitam feliciter finiuit. Moriturus vero; ut fertur, medietatem fori in Odempsheim pro remedio anime sue dari precepit et unum de duobus portvbus eorum seruituti mancipari et insuper duo domata cum agris ad officium piscatorum pertinentibus conuentui confirmari. Hec sunt autem, que Gerlaus Monasterium fundaturus a fundatore recepit, videlicet locum ipsum, in quo situm est cenobium cum curia, que nuenhouen dicitur; cum silua adiacente Cvrinberg, cuius termini sunt usque ad ueterem Wilheringen et ita per transuersum usque ad Mulpach diriguntur, cum uilla, que wlgo Burcheim dicitur iuxta pontem, qui nuncupatur Erlamsbrucke et Ederamsperge et insulam iuxta forum Otempsheim et ex alia parte danubii iwenberg et Grebelich et dimidietatem siluae Boemitice et campo, qui lobenvelt nuncupatur, cum pratis et pascuis et agris cultis et incultis, quod longum est inserere huic inscriptioni. Si quis autem quesierit, quis delegator omnium prediorum istorum exstiterit, scire debet, quod nobiles fuerint et omnia hec sue attinebant delegationi. Anno vero M°C°LXXXV. Wilhelmus abbas in Rvena existens perpendens, quod cenobium sub suo regimine deficeret in tantum, quod nisi duo monachi ibi essent, consilio habito cum senioribus suis abbati Burkardo de Ebera reformandum et reparandum resignauit. Anno igitur ab incarnatione domini M°C°LXXXV. abbas Burchardus conuentum in Wilheringen direxit cum abbate Heinrico, qui uno tantum anno superuixit. Anno MCLXXXVI. Heinrico decedente Hiltgerus ibi ordinatus, qui septem annis vixit et cenobium bene et rationabiliter gubernauit. Huius temporibus Albero de Cemelub ierosolimam iturus per manum ducis Lupoldi omne patrimonium suum Wilheringen donauit, uidelicet Cimulub, vbi residentiam habebat, et stammuzelstorf tria allodia prope Cvneringen sita et salabulca V. talenta et dimidium soluentia et uineam in Geilant, ubi septem carrate aliquando sunt habite, et interea cum duce Lvpoldo ierosolimam est profectus et inde non reuersus. Eidem uero Alberoni est promissum, ut in anniuersario die obitus sui de bonis suis conuentui seruiatur. Preterea dux Lupoldus V. predia iuxta Crumbonowe sita (am Rande scl. Tufenbach) ecclesie Beate virginis, cum transmarinas partes adiret, donauit. Ad hoc vero Sifridus comes de Morle cum in Pilsteine castro suo mansionem haberet, curiam suam iuxta Pilsteine delegauit. Pilgrimus etiam vineam in Wiena sancte Marie obtulit, quam monachi in cultilia (sic) redigerunt. Alteram vero uineam in Wahowe tradidit, que VI. solidos soluit. Ottaker Marchio de Stiria morbo elefantino infectus cum quadam die in ecclesia diuinis officiis interesset, abbas Hiltgerus pacem ei obtulit, cuius humilitate prouocatus curiam suam in Cidelarn ecclesie Beate virginis in Wilheringen transmisit. Sopphia etiam nobilis matrona de Scowenberg dedit ecclesie predium de silua sua exstirpatum, quod uulgo sente Marien rute nominatur. Finitis postmodum septem annis Hiltgerus abbas uitam finiuit. Quo decedente Otto de Nist ei est substitutus, qui VII. annis uictitans in Ebera est reuersus. Ipso vero adhuc abbate existente quidam ministerialis nomine Werinhardus de Owe Hauenarn iure feodali possidens de manu ducis austriae ipsum predium duci resignauit ea uidelicet conditione, ut sancte Marie in Wilheringen offerret. Dux autem de manibus eius illud excepit et sicut rogatus fuerat, cum omnibus pertinentiis suis possidendum cenobio donauit. In diebus etiam eius Dominus Embrico ministerialis ducis curiam in Lupoldstorf sancte Marie in Wilheringen dedit cum plurimis Sanctorum reliquiis, que reposite sunt sub lapide sui altaris consecrati. Sub eodem ottone facta est commutatio de quadam curia sub Ederamsperge posita inter Alberonem de Gnuese est (et) cenobium et date sunt ei due curie in Percheim in reconpensationem et predium iuxta rotelheim situm, quod III. solidos soluit. Albero autem cum multos haberet denarios de eadem curia ipsa canbicio deducta est de manu ad manum, donec uentum est ad episcopum, ad quem proprietas spectabat, qui episcopus precibus abbatis et alberonis consensit et ipsum concanbium sua auctoritate confirmauit. Secundo autem anno abbatie sue monachi ceperunt ponere fundamentum et inceperunt edificare monasterium. Sub eo etiam factum est concanbium inter Cunradum militem de Mulpach de familia Wessenbergensi, Cunrado donante predium suum in Mulpach et aliud in Cvrenberg positum et aliud ex alia parte danubii scilicet Durinstetin recipiente. His patratis Otto cessit officio suo et Ebera est reuersus, cui Godescalcus abbas in Wilheringen est subrogatus. Idem Godescalcus cum duas carratas ad usuram in Everdingen cuidam mercatori domus solueret, ipse datis L. libris eas redemit. Postmodum vero predium in teningen, quod dimidium talentum soluit, a quodam mercatore possessum V. talentis redemit et in usus ecclesie reduxit. Ipse etiam curiam de Ederamsperge, cum fere esset destructa, a conuersis in uillam redegit. Peracto autem septennio ipse migrauit a seculo, Post cuius obitum ordinatus est in eodem loco Eberhardus. In diebus eius Hartnidus de Ort cum esset moriturus Eppenberge, quod esset suum predium, cum predio, quod dicitur Wasserleide, Wilheringen disposuit. Quidam autem dictus Werinhardus, qui illud predium de manu eius tenebat, datis sibi VI talentis et Cunrado fratri suo et filiis eius iterum VI. aliis libris liberum ecclesie dimisit. Eodem tempore Walchunus filius fundatricis sagitta percussus interiit, Pro cuius anime remedio Elyzabeht fundatrix curiam in Lozsperg solventem XVIII. solidos dedit eo tenore, ut anniversarius eius dies agatur et eo die conuentui seruiatur. In illis etiam diebus quidam ministerialis episcopi Otto Logstein (nuncupatur) XXX. marcas argenti Wilheringe contulit ea conuentione, ut bis in anno eius memoria habeatur, scilicet in festo Sancte trinitatis et in die sancti Nycolai conuentui seruiatur. Ad quod exequendum emptum est predium (am Rande: iuxta Curinberg) a quodam milite dicto Colone pro XX. libris, quod soluit talentum, cetera ad usus ecclesie disposita sunt, VIII. vero Marcas dedit, ut uinum ministretur monachis in die sancti Bernhardi. Iterum vero Bernhardus de truna uir nobilis curiam in Pesckingen monasterio donauit, ut in die anniuersarii sui iterum seruiatur congregationi. Ipse nichilominus Eberhardus fundatoribus de Wessenberg CXXX libras super predia eorum mutuo concessit, scilicet super tres curias teningen, peschingen, Cileg et Zansunstorph et proximam curiam vltra pontem Greimarsstetten et Rutmarshowe et Herage et predium stadeleri et beneficium retcamps et omnia ea conditione eis acconmodauerat, quod post mortem eorum ea ecclesie se daturos spoponderant. Post septimi autem anni circulum in abbatem Ebera est assumptus et Cunradus in loco eius promotus. In tempore autem Cunradi cepit ecclesia tam in possessionibus quam in edificiis reparari. Ipse enim Cunradus timens deum et pignora fundatorum habere renuens conuenit cum eis, ut Zansunstorph, Rutmarsowe et Herage et beneficium stadeleri in proprietatem donarent et sic tali habito cum eis contractu cetera predia remisit, Ista uero, que nominauimus, in proprietatem ecclesie recepit. Postmodum uero Heinricus de truna ministerialis ducis suscitauit querimoniam aduersus abbatem Cunradum pro eodem predio rehabendo, dicens sibi conpetere ex ratione progenitorum suorum, et ipsam querelam in placito ducis austrie deposuit, ubi nullus, qui audiret de monasterio afluit. Quod cum fundatrici nuntiatum fuisset, contenpsit respondere affirmans cum nichil iuris in predio ipso habere. Interim uero cum lis ipsa protelaretur, mortua est fundatrix, mortuus est et Heinricus. Quo moriente surrexerunt filii eius Otto et Hertnidus iuuenili animositate et uenerunt in Welse duce ibi existente et abbati (sic) etiam ibi presente et assumptis sibi sophisticis sibi litigatoribus et multis falsis testibus probare uoluerunt, quod pater eorum in tantum processisset, ut ex mandato ducis per preconem super ipsum predium inductus fuisset. Dux uero adtendens abbatis simplicitatem et aduersariorum suorum multiplicitatem consuluit abbati, ut permitteret iudicium in arbitros conpromiti (sic). Post modicum vero iubente Deo Dux uiam uniuerse carnis est ingressus, quo migrante trunenses protinus predium inuaserunt. Abbas autem ad nullum habens refugium cum eis conponere laborauit et electo Vlrico de Lohonstorph (Lonstorf) mediatore conpositionis datis ei tribus talentis tandem per XL. librarum exhibitionem ex eius consultu a contentione eos remouit. Preterea est ibi aliud predium sub Wachrein positum ad zansunstorph pertinens, quod Heinricus bonel de manu fundatricis in feode (sic) possidens pro V talentis Gerogo (sic) de Euelsperch exposuerat; illa V. talenta Heinrico et Ottoni filiis eius Cunradus abbas restituit et predium ab eis absoluit. Deinde Heinricus fllius Heinrici Bonel iterum colonum abbatis ibi cepit et omnia mobilia eius ad estimationem X. talentorum diripuit, quem iterum Cunradus abbas per IV. talenta conpescuit. Sunt et alia duo predia ibidem, que duo fratres Fridericus et Richerus de Percheim indebite arripuerant, que et Cunradus abbas coram multis testibus in Euelsperch exhibitis sibi VI. talentis libera reddidit. Qvidam miles nichilominus cognomento Lulle predium unum pertinens ad zansunstorph habebat et illud pro XXII. solidis exposuerat, quo contra abbas datis duobus talentis militi absoluit et ipsum predium pro XXII. solidis, vbi expositum fuerat, liberauit. Item est aliud predium iuxta trunam, quod Engelgeri beneficium nominatur, et illud quidam miles de familia Scowenbergensi Cunradus uidelicet de curia post mortem suam Wilheringen donauit. Est et aliud ultra trunam, quod Curcenuelt nuncupatur, et illud Lvtoldus wz de Scowenberg pro remedio anime sue Wilheringe contulit. Curiam in Rvdolfingen quedam mulier nomine Wilbirgis de familia Wessenbergensi Wilheringen tradidit, que non erat sue proprietatis, sed a uiro suo Cvnrado in dotem acceperat, qui de eo filium genuit, qui etiam est occisus, post cuius mortem et filii occisionem quidam iuuenis de Sancto Floriano propinqvus uiri sui nomine dihtmarus pro curia ecclesiam infestauit, Quam Cunradus abbas datis ei VIII. libris ab eo liberauit. In eadem etiam villa quidam iuuenis nuncupatus Heinricus Steinbrunne dedit predium suum cum V. fratribus suis pro XVIII. talentis. Cunradus etiam de portu predium suum pro VI. libris, Cunradus albus suum pro duabus libris, Gerwicus factus conuersus suum gratis, tres sorores eius portionem suam pro VI. talentis, Otto de Sconeringen IIII. iugera pro IIII. libris. Qvidam rusticus dictus Grimcing suum predium pro XVIII. solidis. Qvidam Hvgo predium suum pro XI. libris et III. solidis et omnia adunata abbas Cunradus in unam curiam redegit. Horum etiam omnium prediorum delegator Hageno uir libere conditionis exstitit. In terinbach vero quidam uir nuncupatus Guntherus Wadel predium suum Wilheringen obtulit pro duobus talentis eo uidelicet tenore, ut prebenda sibi, quam diu uiueret, daretur, sed postmodum egressus IIII. talenta cum genero suo Cunrado mutel accepit et predium liberum reliquid (sic). In Mulpach quidam miles nomine Cunradus predium habuit, quod receptis VI. libris ecclesie donauit. Iterum frater suus Werinhardus aliud habuit, quod iterum pro VI. talentis ecclesie donauit. Iterum aliud quidam carpentarius nomine Heinricus predium suum, quod XL. denarios soluit, Wilheringen donauit factus ibi familiaris. Iterum aliud a filia Wolfperti duobus talentis Cunradus abbas conparauit. Qvidam et Hartmannus nomine factus ibi familiaris predium dedit ecclesie, quod tres solidos soluit. Duo etiam fratres Heinricus Spiscamp et Rvpertus frater eius dederunt portionem predii sui et facti sunt ibi conuersi. Vxor etiam Vlrici pellificis dedit dimidietatem predii sui pro II. talentis. Vxor etiam Heinrici fratris eius dedit predium uiri sui pro II. talentis, quod XXX. denarios soluit. Alter inibi Rvdolfus nomine dampnum intulerat monasterio et pro reconpensatione donauit predium suum similiter et molendinum, quod modo est destructum. Molendinum uero utrumque, quod iuxta Mulpach est constructum, fundatores cenobio dederunt. In inferiori Talheim filii Cunradi militis de Mulpach, scilicet Arnoldus, Gozbertus et Cunradus duo predia habuerunt, que cum abbate Cunrado canbientes tria allodia ex alia parte danubii scilicet Bornsstorf cum pertinentiis suis iuxta forum Sancti petri receperunt, Insuper VII. talenta et ita tam ipsi cum sororibus suis coram multis se abdicauerunt. Huius predii delegator exstitit uir libere conditionis Ernestus de Hitzingen. In superiori autem Talheim quidam sutor nomine Heinricus predium suum domino Marquardo de Hartheim dederat, quod abbas Cunradus VI. talentis redemit. Ibidem etiam quidam Waltherus de familia Bauenbergensi predium in pignore pro XXII. solidis habuit, quos moriens Wilheringen disposuit, Predium autem ipsum Heinricus de Opresperge, cum moreretur, totaliter donauit. Aliud in eodem loco predium, cum uxor rurmundi sepeliretur, frater eius Amez de Euerdingen ecclesie donauit, quod LX. denarios soluit. Est et aliud predium in Sconeringen, quod VI. solidos soluit, de quo sciendum est, quod quidam vir nomine Heinricus cognominatus Scherre, qui predium suum Wilheringe obtulit, factus ibi familiaris. Monachi vero adiunctis aliis agris, qui a Ederamsperge nimium erant remoti, predium ibi esse constituerunt, quod hodie ibi pro VI. solidis colitur. Alterum uero predium, quod annuatim LX. denarios inpendit, quidam iuuenis nomine Fridericus donauit ecclesie factus ibi conuersus et postmodum egressus duo talenta pro predio accepit et resumpta uxore, quam repudiauerat, nescio quo recessit. Curiam vero in Stettin Hernestus Stig pro XXX libris Alberoni gnevse obligauerat, cuius proprietatem acceptis X. talentis et Equo ualente III. libras uendidit et ipsam uenditionem in manus ducis Lvpoldi in Welse dedit, cuius erat ministerialis, et ipse dux coram multis testibus ecclesie resignauit. Huius rei testes sunt Rapoto comes de Ortenberg, Otto de Rore, Hadamarus et Heinricus de Cunringen, Vrscalcus et Cunradus de lae et multi alii. Ernestus uero omne patrimonium suum pro LX. libris exposuit, ut illud haberent, si quis de posteritate sua domum inquietaret. Albero autem gneuse altare sancti iacobi fecit fabricari dato calice et aliis pertinentiis suis et insuper summam illam XXX. librarum remisit ea conditione, ut anniuersarius dies eius agatur et ea die conuentui conpetenter seruiatur. Predium, quod Percheim dicitur, Heinricus de Tobele moriens Wilheringe donauit et insuper aliud, quod Stoph dicitur, uxore sua moriente, quod LX. denarios soluit. Porro curtile quoddam in Raffoltinge, quod soluit XXX. denarios, quidam de familia Leutoldi de Wildonia Wilheringe dedit domino suo consentiente et propria manu largiente. Curiam in Waldarn Vlricus pater Alberonis de Polnheim moriens ecclesie Sancte Marie in Wilheringen pro remedio anime sue disposuit. Alium predium, quod Winclen dicitur, dominus Heinricus de truna pro predio, quod ernestus frater suus de Curinberg tradiderat, conmutauit. Illud vero predium, quod Porceheim nominatur, XXX. soluit denarios, quidam miles, qui illud ad uitam suam habuerat, moriendo reddidit et sic ecclesia mortuis suis filiis, quod suum erat, recepit. (Am Rande: Acta sunt hec sub abbate Heinrico anno MCCXLIIII.) Curiam in Pernowe Lvtoldus post mortem suam Wilheringe oppulit (obtulit) ea uidelicet condicione, ut filio suo inter minores fratres constituto VII. libras soluerent et II. talenta pro animalibus ad culturam pertinentibus donarent. Alterum uero predium ibidem constitutum, quod soluit LX. denarios, Thimo pater eius moriturus ecclesie disposuit. De villa vero, que dicitur Hilteringen, omnibus patere debet, quod duo monachi de Sueuia nobiles de Scillingsfirst audientes famam religionis de Ebera se inibi reddiderunt et Hiltigeringen, que sue erat proprietatis, in Ebera obtulerunt ea conuentione, (ut) cenobium ordinis ibi fundaretur. Adam vero primus abbas in Ebera duos monachos explorare direxit, vtrum locus ad hoc opus esset ydoneus, qui reuertentes locum satis aptum in nemore, in aquis, in gramine et in lapide renunciauerunt existere, sed Wilheringe nuper constructum fore et duo cenobia ex sua uicinitate non posse proficere, quapropter abbas fratribus de Wilheringen pro LX. libris uendidit et iterum inspecta eorum paupertate XXX. remisit. Eo tempore uero castra Scowenberg et Stoph nondum constructa erant, nam et silua iuxta Stoph et ipsum Stoph pertinet ad proprietatem ville, que Hiltgeringen nuncupatur. Portum danubii versus Wilheringen, quem Adalbertus de Dunchensteine ab otackaro marchione in beneficio habebat, idem adelbertus coram ipso marchione dimisit ipseque marchio claustro Wilheringen suo ivre tradidit. Hinc testes sunt Wolfingus de Capphenberg, Gundakarus de Stire, Erkengerus de Landeshere, Adelbero de Dunkensteine et fratres eius Heinricus, Rvdegerus timere, Vdalgerus sagittarius marchionis. Sub eorum testium presentium .... idem Gundakarus (Otakarus) marchio licentiam et libertatem dedit omnibus ministerialibus suis vltra truna (sic) habitantibus, quocumque beneficii uel elemosine genere causa dei et pro remedio anime sue uoluerint, loco Wilheringe prodesse. Ad hoc Cunradus abbas vineam in Crems, que wlgo uezhelturinprunne dicitur, pro C et XXX libris conparauit. Aliam a Walchuno Wrch in Teilant pro XLV talentis, iterum aliam ad Heinricum super fossam (sic) pro XVI. talentis, iterum aliam ab Heinrico albo pro XVI. talentis et iterum aliam pro V. in loco, qui dicitur avwe, et duo iugera pro IIII. talentis et curiam in Cimelub a quodam Alberone, qui agros quosdam possidebat et ipsius Curie culturam ad se pertinere affirmabat, quatuordecim talentis absoluit et iterum curtile quoddam in Crems....
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 476-484
    Editions
    • Stülz, Gesch. v. Wilhering, 449.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.