useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1206 VI 19
Signature: 1206 VI 19
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Juni 1206, Passau
Manegold, Bischof von Passau, genehmigt einen Zehenttausch zwischen dem Kloster Wilhering und der Pfarre Gramastetten.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 504-506
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)

Mit Siegel.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Manigoldus dei gratia patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus presentibus et futuris salutem in perpetuum. Quoniam fauente diuina clementia ad pontificalis dignitatis apicem prouecti et nomen offitiumque speculatoris in domo domini suscepimus, dignum est, ut non tantum proesse, sed etiam prodesse consilio et auxilio his, qui nostre speculationi subiecti sunt, sollicite studeamus. Et quidem, cum omnium saluti prospicere teneamur, (tamen) specialiter ad (illorum curam) oculum nostre benignitatis inclinare debemus, quorum religio eminentior, et uita spectabilior coram deo et hominibus esse dinoscitur. Hinc est, quod domni Gotscalci dilecti nobis abbatis in Willheringin eiusque (uenerabilium) iustis peticionibus pro quodam concambio inter eos et ecclesiam in grimarstetin contracto, exauditionem nostram prebuimus, et conmutationis ipsius tenorem sane et rationabiliter utriusque partis consensu stabilitum nec non et nostro fauore ac tocius chori patauiensis et domni Heinrici plebani eiusdem ecclesie consensu approbatum scribi statuimus, scriptum omni posteritati transmitti, transmissum inuiolabili firmitate in perpetuum obseruari. Conmutationis igitur forma talis est. Domnus Heinricus de Weassinberc in babinberg maioris ecclesie canonicus et parrochie in grimarstetin plebanus ex consultu parrochialium suorum, qui eo tempore maioris auctoritatis et sanioris consilii esse uidebantur, quasdam decimas cenobio beate Marie in Willheringin per manus Elyzabeth de Weassinberc nobilis matrone et eiusdem monasterii patrone tradidit, decimam uidelicet in Einberge, in shart cum omnibus pertinentiis suis. uidelicet in (Chůberc), Slafberc, Huphowoe, decimam in Cugile et (Selminode) cum omnibus attinentiis suis, Totam partem decime in ibenberge, grebelic et hohinberge, Totam uero decimam in (Mittirslage), item decimas quinque allodiorum, quorum (unum belneche), alterum (starce) appellatur, tertium ex altera parte preterfluentis aque, quod est ei contiguum. Duo uero iuxta danubium sita sunt. (Nec non) et decimas omnium (noualium), que de (cetero propriis sumptibus) exstirpauerint. Fratres (uero predicti restituerunt ecclesie) in Grimarstetin quinque allodia in conmutationem, quorum primum situm est in (durrigen)stetin, secundum, quod dicitur ad uiam Rvdolfi, tertium durrinberge, quartum, (quod startz) nuncupatur, Quintum, quod eidem predio ex altera parte aque est proximum. Huius igitur conmutationis paginam, ne quis in futurum ualeat infirmare, sigilli nostri inpressione et (probabilium) testium adhibitione curauimus roborare. Huius rei testes sunt, Otto frisingensis episcopus, Růpertus (holomuc)ensis episcopus, Heinricus patauiensis decanus, Chunradus obleiarius, Heinricus celerarius, Tiemo canonicus, (Heinricus Rihza) (sic) (Ottachir) canonici, Domnus Kolo de griezpach, Wernhardus de Schoemberc, Comes Eberhardus de dornberc, (Gotschalc) de Hunsperc, Wernhardus de Haginowe, Alramus de (vttindorf), Hadirmarus de Kunringe, Manigoldus de Schonnebuhil, Richerus de Wesin, Albertus puer, Wernhardus de Altinhouin, (Arnolt) de Wartinburc, Albero de Pollinheim, Luitoldus dapifer de schoumberc, (Heinricus) de tobil, Chůnradus de (curia), Sifrit, Sibrant de geltingin, Heinricus de trune, Otto bibir, Vlricus de gnanendorf. Parrochiales in grimarstetin, Heinricus de rotinuelse, Albero gneusse, (Sigihart pibir), Vlricus de lintheim, Salman, Albertus frater suus, Heinricus de gicinstetin, Chunrat de Mul(bach, Gozzolt) et frater suus, Růdigervs uillicus, Helmwicus de Lintheim, (Dietprant, Otto officialis, Siboto pessinger, Hecil de) otinsheim, Herman. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCCVI. Indictione VIIII. XIII. Kalendas Julii. Anno Episcopatus Manigoldi primo (Regnante piissimo Romanorum rege Philippo). Data Patavie XIII. Kalendas Julii.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 504-506

    Original dating clauseXIII. Kalendas Julii

    Editions
    • Ein Fragment dieser Urkunde ist abgedruckt bei Kurz, Beiträge, IV. 535.
    • Vollständig bei Stülz, Geschichte von Wilhering, 495.

    Comment

    Die mit () eingeschlossenen Worte, welche im Originale nicht mehr gelesen werden konnten, sind aus einem Copialbuche ergänzt.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.