Charter: Urkunden (827-1854) 1240/1241
Signature: 1240/1241
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1240 ca. (oder 1241?), o. O.
Friedrich II., Herzog von Österreich, erklärt das Kloster Wilhering zufolge der Freiheiten des Cistercienser-Ordens frei von jeder Vogtei.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 89, Nr. 83
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 89, Nr. 83
Aus der Wilheringer Pancharte vom 24. Oktober 1680
Fridericus dei gratia dux Austriae et Styriae et dominus Carnoliae iudicibus et omnibus, quibus litterae istae monstratae fuerint, gratiam suam et omne bonum. Cum ordo cisterciensis alium praeter nos habere non debeat aduocatum, ipsos fratres et bona eorum in protectionem nostram et gratiam nostram recipimus specialem mandantes districte, ut nullus eosdem grauet per exactiones indebitas aut molestet in hominibus aut in bonis, Scientes, quicunque transgressor nostri mandati extiterit, quod eundem non solum in rebus, uerum etiam in persona uehementissime puniemus. Quod mandatum in hominibus claustri de Wilheringen et in ipso claustro firmiter et districte sub obtentu gratiae nostrae praecipimus obseruari. Homines uero eiusdem claustri exemtos esse uolumus a generalibus placitis seu priuatis, nisi propria uenerint uoluntate.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 89, Nr. 83
Editions:
- Stülz, Wilhering. 514.
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1240/1241, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAW/Urkunden/1240%7C1241/charter>, accessed 2025-03-13+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success