useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Hauptarchiv - Urkunden (1177 -1526) 0b
Fonds > AT-WStLA > HAUrk > 0b
Signature: 0b
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1208
Herzog Leopolds VI. Privileg für die Flandrenses (Flemming)
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Wien, Bd. II/1, Nr. b
 


Current repository
Wiener Stadt- und Landesarchiv





    Graphics: 







      x
      IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Leupoldus dei gratia Dux Austrie et Stirie, imperpetuum. Labente tempore factum quodlibet a memoria labitur nisi vetustati scriptorum perseverantia obvietur. Ne igitur antiquitas hanc nostram praesentem concessionem valeat abolere, tam praesentibus quam futuris notum fieri volumus, quod burgenses nostros qui apud nos Flandrenses nuncupantur, taliter in civitate nostra Wiena instituimus, ut ipsi in officio suo iure fori nostri in civitate et in terra nostra libertate et privilegio aliorum nostrorum burgensium omnimodis gaudeant et utantur. Praeterea ipsos ab officio iudicis nostri in Wiena ita eximimus, ut super quibuscum-que querimoniis coram ipso non respondeant, set coram camerario monet(a)e nostr(a)e trahantur in causas speciali exceptione de omni-bus reponsuri. Subiungimus insuper et confirmamus, ut in eorum officio negociari nullus praesumat nec audeat, nisi ab ipsis receptus in consortium cum eis sub eodem iure in omni pensione et stiura respondeat sicut ipsi. Ut autem a nobis hec talis nostra traditio in posterum semper maneat in convulsa, praesenti cedule factum con-scribi fecimus et subscripto curi(a)e nostr(a)e testimonio, impressione nostri sigilli in tenacem memoriam roboramus. Testes. Wichardus dapifer, Rudolphus de Potendorf, Marquardus de Hintperch, Ulricus Struno, Iremfridus filius Marquardi de Hin(t)perch, Ulricus Stuhso, Heinricus dapifer de Prunne, Heinricus camerarius de Tribanswichel, Dietmarus de Ratelenberge, Rudigerus de Holz, Dietricus magister monet(a)e, Gotofridus camerarius, Marquardus iudex. Cives Wienenses Piterolfus, Paltramus frater eius, Liupoldus Pippinch, Heinricus Schovcho, Wirento, Rudegerus incisor, Heinricus socius eius, Albero de Pabistorf, Sifrit Schutewrfel, Mahtfridus monetarius, Albreht chlebarius, Eberhardus Tanewaschel, Grifo, Chunradus maritus domin(a)e Sigul(a)e, Chunradus Suevus, Wido. Actum anno incarnationis dominic(a)e M° CC° VIII°, indictione autem XI.
      Source Fulltext: Peter Peusquens
      Editions
      • vgl. Tomaschek, Rechte und Freiheiten I, 4 n//o 2.
      • Deutsche Uebersetzung, vidimiert in Urk. no 837.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.