Charter: Hauptarchiv - Urkunden (1177 -1526) 9
Signature: 9
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1273 IX 05, Wien
* Marquardus de Pilhdorf verleiht dem Griffo und dessen Kindern (pueris suis sexus utriusque habitis et habendis) die Lehen in Raezeldorf und Olmutzesperge, die dessen verstorbener Vater Otto in Foro innegehabt hat.Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Wien, Bd. II/1, Nr. 9
Quellen zur Geschichte der Stadt Wien, Bd. II/1, Nr. 9
Current repository:
Wiener Stadt- und Landesarchiv
Wiener Stadt- und Landesarchiv
An grün und rother Seidenschnur anhangendes Siegel.Siegler: der Aussteller.
Nos Marquardus de Pilhdorf presentibus fatemur et publice protestamur, quod propter merita et servicia domini Ottonis in Foro pie recordatione, filio suo Griffoni et pueris suis sexus utriusque habitis et habendis porreximus et contulimus pheodali titulo omnia pheoda, que dictus dominus Otto a nobis adhuc vivens tenuit et possedit. Affirmationes nichilominus et volentes, ut idem Griffo memorata pheoda sive bona cum omni iure teneat ergo et pater suus a nobis ipsa vivens dinoscitur possedisse, quemadmodum in sub-sequentibus a nobis sibi collata per singula declaramus, constituentes nos super promissis omnibus praedicti Griffonis et heredum suorum utriusque sexus contra invasores quoslibet defensores. Sunt ista pheoda. In Raezeldorf duo pheoda, quorum quodlibet Triginta Metretas tritici, et Quadraginta Metretas avene, in festo Egidii servit, et in Epiphania similiter, illorum quodlibet unum porcum, qui valeat medium talentum denariorum. Insuper in pascha illorum quodlibet Sexaginta qua et quatuor Caseos debet deservire. Ad hec in festo Pentecosten quatuor caseos et in Nativitate domini quatuorum illorum quodlibet ministrabit. Item in eadem villa, unam aream, que servit quinquaginta denarios et sex caseos in tribus anni terminis sive festis. Contulimus etiam si in Olmutzesperge, quintum dimidium pheodum, quorum quodlibet unum talentum servit, denariorum in festo Asump-cionis beate virginis, et in festo Egidii unum modium tritici, et in festo beati Georgii quindecim denarios, et in Pentecosten unum Caseum, quodquid illorum serviet pheoda. Ita quod quivis caseorum prae-dictorum aestimetur pro quatuor denariis in valore. Ut autem hec collacio sive pheodorum portacio a nobis et successoribus nostris et heredibus robur optineat in posterum firmitatis, presentem litteram ipsi Griffoni et heredibus suis, cum nostri sigilli munimine. Dedimus pro testimonio roboratam cum testibus infra scriptis. Qui sunt. Dominus Heinricus de Gotesvelde. Dominus Perhtoldus Pauschlo, milites. Dominus Paltrammus ante Cimiterium cum filiis suis, Paltrammo, Pilgrimo et Petro. Dominus Goezzo de Chrems. Dominus Chueno, quondam magister monete Wiennensis. Rimboto Celeub. Chunradus, gener suus. Chunradus, Pilgrimus, Georius, fratres dicti Chrigler. Rugerus, Paltramus, Ulmannus, fratres de foro lignorum, et quam plures alii fide digni. Datum et Actum Wienne. Anno domini millesimo CC° LXXIII°. Nonas Septembris. Indictione prima.
Source Fulltext: Peter Peusquens
Original dating clause: Datum et actum Wienne, anno domini millesimo CC//o lxx iij°, nonas septembris, indicione prima.
Places
- Wien
Persons
- Zeugen: d. Heinricus de Gotesvelde, d. Perhtoldus Pauschlo, milites; d. Paltrammus ante Cimiterium cum filiis suis, Paltrammo, Piligrimo et Petro; d. Goezzo de Chrems; d. Chueno, quondam magister monete Wiennensis; RimbotoCeleub; Chunradus, gener suus; Chunradus, Pilgrimus, Georius, fratres dicti Chrigler; Rugerus, Paltrammus, Ulmannus, fratres de Foro lignorum, et quam plures alii fide digni.
- Type: Zeuge
Wiener Stadt- und Landesarchiv, Hauptarchiv - Urkunden (1177 -1526) 9, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-WStLA/HAUrk/9/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success