Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLVII. , S. 175
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLVII. , S. 175
XLVII.
EXEMPLAR HUJUS TRADITIONIS.
« Venerabiii in Christo patri Odiando, abbati de monasterio Sithiu, vel omni congregationi fratrum vestrorum ibidem consistentium, ego Deodatus clericus, peccator, dum et omnibus non estincognitum, qualiter res portionis meae, in locis nuncupantibus in Sanctum, et in Ascio, super fluvio VVidolaci, et in Fresinnio, super fluvio Capriuno, et Hildvvaldcurt, et in Lonasto, super fluvio Abbunfuntana, in pago Taruanense: id est, in predictis locis, tarn terris, mansis, castitiis, aîdificiis, et ecclesiam sancti Martini, quae est constructa in honore ipsius predicti domini et sancti Martini, in jam dicto loco, Sanctis seu ecclesiis reliquis, seu quicquid ad jam dictum locum Sanctis aspectum vel subjectum esse videtur, vel reliquis predictis locis;
9
mancipia cum omni ethnike et peculiari eorum, campis, silvis, pratis, pascuis, perviis et wadriscapis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, adjacenliis, appendiciis, cultis et incultis, omnia et ex omnibus quicquid dici vel nominari potest, quantumcunque in pre- dictis locis mea fuit possessio vel dominatio, tarn de alode parentum meorum quam et de comparato seu de concambio, vel de quolibet attracto, ad me legibus noscitur pervenisse; fabricaturas ecclesiarum, auro argentoque, drappalia diversae faciei vel speciei, libros diversos, vel quicquid in suprascriptis omnibus locis aspicere videtur; omnia et ex omnibus, rem inexquisitam, ad integrum, vobis per venditionis titulum, aeeepto precio, ecclesise vestrae, a die presenti, transfirmo; in ea vero ratione, ut res cunetae superius comprehensae ad opus mona- chorum in predicto monasterio Sithiu degentium vestimenta com- parentur, id est, drappos ad kamisias ultro marinas, quae vulgo berniscrist vocitantur, sicut in volúntate continetur vestra. Sed postea vos, una cum consensu fratrum vestrorum, juxta quod mea fuit petitio, ut suprascriptas res mibi usualiter, appresto beneficio vestro, pa- rare promisistis, ad excolendum velemeliorandum, et, sicut convenit nobis, annis singulis, ad festivitatem sancti Martini, censum, boc est, solidos и de argento, vobis vel successoribus vestris dare vel trans- solvere debeamus; et aliubi ipsam rem nec dare, nec venderé, пе�? commutare, пе�? naufragare pontificium non habeam, пе�? possessio mea nullam ex hoc calumpniam generare non possit; nisi tantum, ut dictum est, quamdiu advixero, pro vestro beneficio possideam, et post meum obitum atque de hac luce discessum, omnes supra scriptas res, absque ullius contrarietate, vos vel successores vestri, a die presenti, ad integrum, recipere faciatisperpetualiter ad possi- dendum. Et haec praecaria omni tempore firma permaneat cum sti- pulatione subnixa.
» Actum Sanctis publice.
« Datum in mense augusto, die ш. anno xxxn. regni nostri domni Karoli gloriosissimi regis.
« Signum Deodati , qui hanc precariam fieri rogavit.
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. I. 67
« Signum David, filii ejus, consentientis.
« Signum Guntardi. Signum Herradi. Signum VVigmari. Signum Eremberti. Signum item Eremberti. Signum Egelulfi. Signum Rigfridi.
« Ego, in Dei nomine, Gcntbertus, indignus diaconus, scripsi et subscripsi. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/0fcdc11f-b4c8-4a2f-8f4f-9f3a7705e63b/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success