Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLIII. , S. 172
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLIII. , S. 172
XLIII.
EXEMPLAR.
« Domno venerabili inCbristo patri Ilardrado, abbati de monasterio Sithiu, atque emptori. Ego Sigeberta, venditrix, per hanc epistolam venditionis constat me non imaginario jure, sed propria volúntate arbitrii, vobisvel predicti monasterii Sithiu vendidisse, et ita vendidi, tradidisse, et ita tradidi, hoc est, omnem rem portionis mea; in locc nuncupante Fresingahem, situm in pago Taruuanense super fluvium Agniona, prêter jornale unum, quod exinde ad aliam rem reservavi ad integrum : id est, tarn terris, mansis, casticiis, aedificiis, campis, silvis, pratis, pascuis, communiis, perviis et wadriscapis. Omnia et ex omnibus, rem inexquisitam, totum ad integrum, hoc vobis vel predicto monasterio a die presenti vendo, trado atque trans- firmo perpetualiter ad possidendum. Unde accepi a vobis de re mo nasterii vestri, pro jam dicta re, in precio taxato vel dato, in quo mihi bene complacuit, hoc est, inter aurum et argentum, solidos �? tantum; ita ut ab hac die hoc habeatis, teneatis atque possideatis, vel quicquid exinde faceré volueritis, habeatis potestatem ad facien dum. Si quis vero, quod futurum esse non credo; si ego ipse aut ullus de heredibus ac proheredibus meis, vel quœlibet aha persona, quae contra hanc venditionem venire voluerit aut earn infringere praesumpserit, inferamus vobis vel successoribus vestris, cogente fisco, tanta et alia tanta quantum a vobis accepimus, vel quantum ipsa portio tunc temporis emeliorata valuerit; et insuper duplam
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. I. 65
pecuniam coactus exolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed hœc venditio firma permaneat cum stipulatione subnixa. « Actum Sithiu monasterio publice.
« Data in mense junio, die x. anno xx. rcgni domni nostri Karoli gloriosi regis.
« Signum Sigebertan.« , quae hanc venditionem fieri rogavit.
"Signum HiLDETiEr.Ti. Signum Snelgeri. Signum Hildclfi. Signum Regeis'iiahj.
Signum IIildmari. Signum Madallei. Signum Baini. Signum (Juxdberti. « Ego Gerbaldis, diacouus, scripsi el subscripsi. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/295a58e0-d3f2-4e36-ab4a-dbcd9d9e2ea2/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success