Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LV. , S. 480
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LV. , S. 480


LV.
SIMON , AHBAS PRETITULATUS. QUOMODO QUIDAM HENRICDS DE INSULA VOLEBAT SE SUBTRAHERE A PARROCHIALI JURISDICTIONS ECCLE8IB DE TRULLEGA. �?ЕС LITT ERA ABBATIS JAMDICTI ANNO X° FACTA EST.
3EQU1TLR TEXTOS.
» Ego Simon, Dei patientia, abbas sancti Bertini, notum fieri volo presentibus et posteris, quod, cum Henricus de Insula a parrochiali jurisdictione ecclesie de Trudlega se niteretur subtrahere, et ob id inter ecclesiam sancti Bertini, ad cujus titulum memorata parrochia pertinere dinoscitur, et eundem Henricum controversia verteretui, tandem, abdicata injuria sua, tarn ipse Henricus quam uxor ejus Margareta, atque heredes ipsorum, Cantuarie, in capitulo presbite- rorum, assistente Huberto, archidiácono Cantuarensi, а�? magistro Willelmo de sancta Fide, se parrochianos esse predicte ecclesie sancti Michaelis de Trudlega recognoverunt, ac décimas tam frugum quam nutrimentorum et aliarum omnium rerum suarum, que eis renoventur in anno, eidem ecclesie fideliter deberé. Hoc autem ea
1 Fort. leg. Colpith.
PARS TERTIA. — CONTINUATORES SIMONIS. 571
ratione factum est, ut tam ipsi quam parentes eorum in benefitiis et orationibus sint ecclesie beati Bertini, et ut dies obitus memorati Henrici et uxoris ejus Margarete, anniversarius quando evenerit, sicut unius fratris congregationis predicte ecclesie in regula anno- tetur. Insuper eciam in federe perpetué pacis, prefatus Henricus unum de fdiis suis puerum trans mare abbati mittet, qui videlicet puer litteris instructus, ac ceteris vite necessariis per abbatem dili- genter educatus, post tres aut quatuor annos, si voluerit, monachus efhcietur.
« Acta sunt hec anno Domini м. �?. septuagésimo sexto, Cantuarie, in ecclesia sánete Marie, presente Herberto, archidiácono, et per ma- num ipsius confirmata, in conspectu eciam capituli de Hospringa, assistente magistro Willelmo de sancta Fide, ac pluribus aliis boni testimonii personis tam ecclesiastici ordinis quam secularis; presí deme in ecclesia beati Bertini predecessore meo pie memorie Go- descalco, abbate. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/0fdb4055-107f-4d6a-99da-202806ebc6bf/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success