Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XVI. , S. 147
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XVI. , S. 147

Hec et alia quamplurima, se adhuc vivente, monasterio suo adauxit cum ingenti desudatione. Multa etiam præterea , partim praeccdentium incuria, partim quoque diuturna vetustate demolita, nobis hactenus manent incognita. Certum est autem quod omni vitæ suæ tempore in præparatione loci sibi a Domino traditi sudasset, unde nec abstitit, donec priscis monasteriis regali auctoritate constructis, regalibus privilegiis et terrarum opulentia coequaret. Quin etiam et alia monachorum cœnobia, se adhuc vi vente, construxit, ex quibus unum est quod vocatur Woromhold, quod quidam vir dives, Heremarus nomine, eidem viro Dei contradidit. Sanctus vero Bertinus servorum Dei multiplicare volens habitacula, hoc ipsum ccenobium quatuor viris, ad se a Britanniæ partibus advenientibus, ad construendum regendumque commisit, Quadonoco videlicet et Ingenoco, Madoco sanctoque VVinnoco, ut inibi receptionem pauperum con- struendo, hospitum peregrinorumque curam gererent non modicam in necessariis administrando. Post decessum vero supradictorum trium virorum, Quadonoci videlicet et Ingenoci et Madoci, sanctus Bertinus, conventiculo fratrum inibi degentium, beatum concessit præesse VVinnocum, quia de ejus vita et moribus non dubitabat, quem secum ab infantia sub dominica monasterii scola nutrierat: cujus vitam et virtutes, qui diligenter investigare voluerit, a quodam eli- gentissime conscriptam, invenire apud nos poterit. Nos interim cepta percurramus.
1 Cf. Joanп. Iper. Chronic, col. 47З.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/0a604ce0-7f0a-437b-a803-414b081e60c5/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success