Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. II. , S. 192
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. II. , S. 192
II.
PRIVILEGIUM HLUDOVICI KEGIS, TEMPORE HljGOMS ABBATIs'.
«In nomine Domini Dei et salvatoris Jhesu Christi. Hludovicus, divina repropitiante dementia, imperator augustus. Si preces fide- lium nostrorum, devote nobis famulantium, ad optatum effectum so- litae benignilatis liberalitatem pervenire concedimus, habundantius credimus oportere suggessiones diiectissimi fratris nostri Hugonis, venerabilis abbatis, quas omnino ratione plenas esse non dubitamus dignissimo honorificentiae propriae efFectu perficere, easque precipue quae manifesto suae devotionis fervore ad divinum cultum propensius exequendum pertinere noscuntur. Quapropter noverit omnium fide- lium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque, tarn presentium quam et futurorum, industria, quia memoratus dilectus frater noster Hugo, sacri palatii nostri archinotarius, et venerabilis abba monasterii Sithiu, siti in pagoTaruanensi, constructi in honore beatae semper Virginis, geni-
1 Apucl Mabillonium, De re diplom. pag. 6l3.
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. II. 85
tricis Domini nostri Jhesu Christi, Mariae, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo etiam corpora Christi confessorum Audomari atque Bertini tumulata noscuntur, nostra? innotuitcelsitudini, qualiter jamdudum, tempore predecessoris sui Fridogisi abbatis, eidem mo nasterio noslramfecissemus auctoritatem, per quam illud, cum omni bus ad se perlinentibus, morem paternum avitumque sequentes, sub nostra constitueramus defensione et mundeburdo atque immunitatis tuitione, necnon omnes celias et villas seu esteras possessiones, quae in quibuslibet pagis et territoriis, infra ditionem imperii nostri, consis- tunt; ut nullus successorum nostrorum divideret aut in alios usus converleret, utque familia ejusdem monasterii nullis quibuslibet hominibus foderum daret imperiali auclorilate decrevimus; pe- tens ut eandem nostram auctorilatem suo quoque nomine renovari juberemus. Nos itaque, ob amorem divinum et reverentiam atque honorem eorumdem sanctorum, necnon et monitionem ejusdem fratris nostri, memoratam auctoritatem nostram circa eundem lo cum, rectoresque per témpora labenlia sibi succedenles, renovari censuimus, et ea quae illic decreta fuerant presenti etiam auctoritate roborare. Proinde hos nostros imperiales apices fieri jussimus, per quos successores nostros admonemus, ut, sicut monasterio predicto sanctae Mariae et san et i Petri et Pauli atque beatorum Christi confes sorum Audomari et Bertini concessimus, ita i Iii ratum et stabile permanere permittant; ut nullam divisionem in monasteriis aut cellis vel villis seu casteris possessionibus, in quibuslibet pagis et territoriis consistunt, faciant aut faceré permittant, aut in alios usus ipsas res retorqueant; sed et hoc per hos imperiales apices sancimus atque decernimus, ut nullus judex publicus aut quisllbet ex judi- ciaria potestate, in ecclesiis aut locis vel agris seu reliquis possessio nibus memorati monasterii, quas moderno tempore, in quibuslibet pagis et territoriis, infra dicionem imperii nostri, juste et legaliter possidet, vel quae deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietasaugeri, ad causas judiciario more audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut foderum exigendum, aut
it.
84 CHARTULARIUM S�?THIENSE.
fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tain ingenuos quam et servos distringendos, пе�? ullas redibitiones aut illicitae occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exactare présumât; sed liceat memóralo abbati suisque successoribus res predicti monasterii, sicut in precepto domni et genitoris nostri continetur, cum omnes fredos et bannos sibi concessos, sub immunitatis nostra; defensione quieto ordine possidere: quatinus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo fa- mulantur, pro nobis ac prole nostra vel eliam pro stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atquc conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut hase auctoritas noslris futu- risque temporibus, Domino protegentc, valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus, et anuli nostri impressione signari jussimus.
«Signum Hludovici, serenissimi imperatoris.
« Hirminmarus , notarius, ad vicem Hugonis abbatis, recognovi et subscripsi.
« Data idus augusti, anno xxn. imperii domni Hludovici piissimi augusti, indictione x1.
« Actum Aquisgrani, palatio regio, in Dei no mine féliciter. Amen. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) II. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/1a49a994-c590-4872-bc4c-4db7cc6aa536/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success