Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXVII. , S. 270
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXVII. , S. 270
LXXXVII.
DE MORTE GOIBERTI.
Anno Domini DCCCXXxviH., incarnationis Domini, xvi. kalendas
mai, ни. feria, ebdomada и. pasche, quando in monasterio sancti Audomari in monte Goibertus inlirmatus fuit, suadente filio suo Gundberto, dimisit xv mancipia ingenua ad basilicam Domini Sal- vatoris in Steneland, sub censu luminario, ad denarios un. Anno eodem post hec, in mense novembrio, cum infirmatus sensisset appropinquare diem obitus sui, descripsit ipse propria manu, in tabulis ceratis, quae exterius celata; erant barbulis crassi piscis, et subtus deauratœ erant, qualiter suas res manu tercii sui dispone- rent, un. nonas novembris, il. feria, isto modo : «In Humbaldin- gahem et Embreka, et Hettesnasmont, ad opus Guntberti filii mei. In Ostringa, bunarium i ipsi Guntberto. In Ganape, Trudlindœ. In Winingahem, Bertrudae; excepto manso quem ad ecclesiam in Ste- nedland tradidi. In Middelhem, ad sanctum Audomarum. In Anine- shem, Folbaldo, et illud pratum quod habui in Selem. In Fraxerias, in Frandris, totam hereditatem nepoti meo. Ad Sanctum Salvatorem, petrariam illam quam habui juxta Scamnis; mancipia quoque xv ad eandem ecclesiam dimittere volo ad denarios Uli. » Jussit quoque recitare coram se et amicis suis ipsum brevem, п. nonas novembris. Pridie ante obitum suum, dimisit quoque хин mancipia ad Stenetland ingenua. Sequenti quoque die, priusquam obiret, claves basifica? ipsius omniumque aliarum officinarum in manus filii sui Gund- berti tradidit et commendavit, dicens : « His omnibus, fili, te super- stitem confirmo, quatinus et Dei hanc domum meamque ac anteces
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. II. 161
sorum meorum etiam et tuam elemosinam, dum advixeris, congrua cura custodias. » Quibus dictis, requievit in Domino anima et cor pore, а�? obiit nonis novembris, пл. feria vesperascente. Postera die portantes corpus Goiberti ad monasterium Sithiu sepelierunt in basilica sancti Bertini, coram altare Domini Salvatoris et crucifixi.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/b4be3f73-2221-4a65-b021-c56795e1aa03/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success