Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LIV. , S. 479
LIV.
TEXTOS LICENTIE CONSTR0END1.
« In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Desiderius, Dei gratia, Morinorum episcopus, notum facio tarn presentibus quam futuris, quod, cum Willelmus de Arfrenges et convicanei sui, longe positi ab ecclesia, assiduasincommoditates sustinerent, multa precum instancia facta ad nos et ad abbatem sancti Bertini, tandem accepta ab ecclesia beati Bertini licentia, nostroassensucapellamconstruendi infra términos parrochie de Acquinio, hanc de substituendo capel- lano et de rebus Capelle disponendis ordinationem ab eadem ec clesia impetrarunt, quam se servaturos esse unanimiter compromi- serunt, salvo in omnibus jure episcopali. Willelmus itaque et sui coadjutores quadraginta mensuras terre presbitero Capelle, vel centum solidos Flandrie monete, si presbiter eos magis amaverit, ad susten- tamentum victus et vestitus assignaverunt, quos nec ecclesia sancti Bertini ad se unquam debebit attrahere, nec collatores elemósine vel súceessores eorum in suos poterunt usus revocare. Si autem presbiter pro tali precio Capelle noluerit serviré, illi a quibus eccle sia descendit, si capellanum voluerint habere, quod necessarium ei fuerit tenebuntur supererogare. Sane institutio et substitutio capel- lani ad nullum alium nisi ad abbatem sancti Bertini pertineat, ita quod domnus episcopus debita sibi presentationis reverentia non careat, conscrvato quoque jure ecclesie de Acquinio de sepultura mortuorum, de sponsalibus, de baptisteriis, de reconciliatione pa- nentium, de confessionibus, anniversariis, tricenariis, et de omni canónica consuetudine, quam fidèles matri ecclesie diebus determi- natis debent. Si quid autem presbitero Capelle, simplieibus festis vel privatis diebus, oblatum fuerit, sine reclamatione et placiti controversia ei remanebit. In recompensatione vero harum volunta- riarum oblationum, Willelmus raseriam frumenti, in festivitate sancti Michaelis annuatim, apud Kinendale, solvendam ecclesie de Acquin
570 CHARTÜLARIUM SITHIENSE.
assignavit, quam Elbodone Eolpith1, censuarius predicti Willelmi, et sui successores perpetualiter solvent : ita quod, si tempore pres- cripto raseria illa soluta non fuerit, monacbus prepositus de Acquin, cum scabinis a predicto Elbodone, vel successoribus suis, pant accipere, et, donec frumentum suum habuerit, libere poterit reti ñere. Ne igitur in posterum de hoc aliqua questio emergeré possit, conventio hec cirographi, particione nostro sigillo insignita, et beati Bertini sigillo appenso corroborate, perpetúan! generet memoriam, et omnem ambiguitatis seu discordie eliminet incidentiam. Hanc religiose conventionis cartam quisquís infregerit, auctoritate Domini nostri Jesu Christi, et sanctorum canonum, et nostra, anathemati subjaceat. Amen.
« Actum est hoc anno Domini millesimo c. octogésimo vi10. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/471f98b8-1d83-4eca-b610-bcc08322a9a7/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success