Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXX. , S. 315
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXX. , S. 315

XXX.
PfUVlLEGU M JOHANNIS, ABBATIS, DE COM1TATU VILLE DE ARKES, QUEM IDEM ABRAS SANCTO
BERTINO ADQDISIVIT.
« Ego Johannes, Sithiensis cenobii abbas, nolum fació tarn futuris quam presentibus, me partem comitatus de villa de Arkes, illam vide licet que ad Baldricum de Culhem attinet, in censu optinuisse; eo pacto atque conditione, quatinus duobusmilitibus suis Baldrico, filio Arnulfi, et Eustatio, filio Ymmonis de Baldringebem , quibus earn in feodo concesserat, singulis annis, in die elevationis sancti patris Bertini, decern solidos, unicuique scilicet quinqué, ejus rei gratia, darem, sicque earn cum quiete ad opus ecclesie possiderem; simi liter autem posteri eorum, quicunque predictum feodum habuerint, totidem solidos, suprascripto termino, in camera abbatis hujus ec clesie, accipiant, et ultra nil exigere aut usurpare présumant. Quod si prenominatus census, die statuto, eis non fuerit tributus, postea, pro emendatione talis negligentie, duos solidos accipiant, ita la- men ut ex integro censu nil ob hoc minus accipiant. Actum est vero hoc, tain ipsis quam domno suo presentibus et unanimiter assen- sum per omnia prebentibus. Si quis ergo hanc nostram conventio- nem deinceps infregerit aut aliquatenus contra dixerit, eterno ana- themate subjaceat, nisi cito digna satisfactionne resipiscat. Recitata est et confirmata in presentía domni nostri Roberti senioris, villa Aria, ipso annuente, et, una cum suis, subscriptionis signo fir mante, quorum nomina, testimonii gratia, hie placuit annotari. Signa testium:
« Signum Roberti, comitis. Signum Gertrudis, comitisse. Signum Arnclfi, archidiaconi. Signum Balddini, castellani. Signum Roberti, advocati. Signum Baldrici de Culhem. Signum Eustatii , advocati Taruanensis. ■
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/75396d39-ba9a-418a-8ce5-6d907c62a33b/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success