useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)  LXXXVIII.
Signature:  LXXXVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27 man. 8З7.
 
Source Regest: Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXVIII. , S. 271
 


Current repository
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXVIII. , S. 271

    Graphics: 
    x

    LXXXVIII.

    PBIVILECIÜM ADALABDI ABBATIS DE GELLA DOMINI SALVATORIS IN STENELAND.

    « Quaecunque rectores ecclesiarum Deum timentibus et amantibus ad vota annuerint, in his procul dubio Dei se voluntatem implere non dubitant. Iccirco ego, in Dei nomine, Adalardus, abbas monas- terii sancti Petri, vocabulo Sithiu, ubi sanctus Domini Audomarus Bertinusque requiescunt, notum esse volo sanctae ecclesiae deicolis praesentibus atque futuris, quia fidelis Dei ipsiusque sancti loci, et noster, Gundbertus, parvitatem nostram petiit, ut traditionem patris sui Goiberti ac suam de celia Domini Salvatoris in Stenedland, sive Sancti Salvatoris, nostro etiam testamento coníirmaremus. Cujus vo- luntati et petitioni libentissime annuentes, ob suam patrisque sui pre script circa predictum sanctum cenobium devotionem et plurimam utilitatem, statuimus, vice Dei et sanctorum ejus, ut, sicuttestamen- tum jam dictœ traditionis resonat, absque ullius contrarietate, res ipsa? ad ipsorum predecessorumque suorum elemosinam peragen- dam perpetualiter maneant; ipseque Gundbertus, quamdiu, Christo annuente, vixerit, ipsarum procurationem et potestatem ad opus monasterii Sithiu habeat; qui, si citius vitam finierit, quem ipse pro- baverit vel elegerit in provisione suscipiat. Utque secundum kartas traditionem inconvulse maneant, eas nominatim exprimimus, scili cet : in ipso Steneland, in Ricolvingahem, in Hisdenne cum manci- piis, in Henrikingahem sive Milhem, et alio Henrekingahem cum Trudbaldo et luminariis in ejus ministerio; in Ebresingahem, in Winingahem, in Curmontium, in Siningahem et in Istem; in Ho-

    kingahem, in Hostede, in Lampanesse, in Simpiaco, in Burthem, in

    21

    Reka, in Strate; in Hemmawic, terra Frawivi; in Kilciaco cum Od iando fabro, in Etesnasberg; in monasterio mansum hortumque; in Ariaco similiter; in Tarwana mansum; in Quentwico similiter, quolibet ingenio attracts, vel nostro amminiculo augmentâtes, et quaeque in postmodum Dei dementia addiderit. Item in Kessiaco, Sperdia, Vuesarmio, Vostringe, Tingiaco, Vuilere, Mellingasele, Lo- clesse, Lonastingahem, precariam Landberti, Adalgeri, Hildberti; in Gruonoberg silvam cum terra; in Dagmaringabem, tarn ipso Gunt- berto vivente, quam post obitum ejus, inconvulsae maneant, sicut hodie illic pertinere noscuntur. Moneo etiam et contestor, per ipsum Dominum Salvatorem, omnes rectores hujus cenobii praesentes fu- turosque nec hoc nostras auctoritatis testamentum malignitate qua- libet infringere quantumlibet moliantur. At si quisquam fecerit, impreco contra eumDeum omnipotentem omnesque sanctos ejus ul- tores, una cum animabus Deo devotis, qui has illi res contulerunt. Ut autem hujus testamenti firmitas perfecte roboretur, manu pro pria subscripsimus, et reverentissimum episcopum nostrum Hum- fridum subscriptione sua roborare rogavimus.

    «Actum Aria monasterio, vi. kalendas aprilis, anno incarnationis Domini DCCCLVi., et bissextili ascensu i., indictione v. ac embolismo, sabbato ante medium quadragesimal, anno xvii., régnante domno Karolo, cum fratre Hludovico ac nepote Hlotario.

    « Ego Adalardus, abbas, propria manu firmavi.

    « Ego Humfridus, episcopus,hoctestamentum propria manu firmavi.

    « Ego ipse, in Dei nomine, Gondbertds peccator, jubente domno abbate Adalardo et annuente precibus meis, una cum venerabili episcopo Humfrido, subscripsi. »

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.