useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)  XXXVI.
Signature:  XXXVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
anno dominicœ nativitatis dccclviii.
 
Source Regest: 
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVI. , S. 217
 


Current repository
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVI. , S. 217

    Graphics: 
    x

    XXXVI.

    QUOD ABBATIA ADALARDO ABSTRACTA HL'GOM EST DATA; ET DE INCURSIONS PAGANORUU.

    Igitur post haec, anno dominicœ nativitatis dccclviii., et praefati re gis Karoli xx., praefatus abbas Adalardus apud eundem regem incu- satus, anno regiminis sui xvi., abbatia ab eo est abstracta, atque Hu- goni juniori est data vim. kalendas aprilis, qui erat canonicus et filius Ghonradi et avunculus Karoli supra memorati regis. De cujus acti- bus nil nobis est notum, quoniam in praefalo monasterio non praefuit nisi biennium. Anno namque regiminis ejus и., cum seva pagano- rum lues, non tantum circumjacentes términos, verum etiam seposita regna grassando, ferro igneque consumeret, arnica sibi fraude, pe cunia avidi, rapiña famelici, toto nisu alto mari velivolantes, spu- mantia certatim sulcabant fréta, pertinacique cursu tandem appli- cuerant in finibus Menapum, in sinum qui vocalur Isere portus; ibique prosilientes, incendiis ac devastationibus nusquam indulgen

    108 CHARTÜLARIUM SITHIENSE.

    tes, ad famosissimum locum pausationis Christi confessorum Audo- mari atque Bertini subripiendorum properant aviditate thesaurorum, sabbatoque ebdomadis Pentecostés, hora secunda, pervenerunt ad locum quo tendebant; sed, provisione tutantisDei, nullos ex fratribus ibi reppererunt. Monitu enim Domini jubentis obtemperantes, quo dicit, Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam, sub- duxerunt se ad tempus, reservantes se secundis et melioribus re bus, praeter im viris, qui devoverunt se,- si Deo placuisset, potius inibi velle oppetere, quam loci sui desolationi supervivere. Nomina autem illorum hœc sunt : Vuoradus et Winetbaldus, sacerdotes; Gerwaldus et Regenhardus, diaconi. E quibus Vuoradus in ipso monasterio decrepitus, diris colaphorum tunsionibus ictus, nudita- leque triduana et alguferae leto tenus profligatus, extitit. Winetboldus autem acris verberibus maceratus, atque per nares infusione disten- tus, semivivus est relictus. Gerwaldus autem, licetdiversismultoque gravioribus vexatus esset ludibriorum suorum irrisionibus, servante eum tarnen Domino, etsi non sanitati pristinae, saltern concessus est vitae. Quartus qui et junior, Regenardus nomine, variis contritionibus fractus, illis abscedentibus et secum ducere conantibus, viribus quibus poterat, reluctabat : eligens potius, in Christi nominis con- fessione, si id ab inimicis quoquomodo extorquen quivisset, martirio inibi animam Deo commendare, et corpus paternis cymiteriis con- cinerari, nomenque fraternis dipticis inscribi, quam ludibriorum suorum execrabilissimis spurcitiis pollui. Diris tarnen ut erat nexibus strictus, protractus est ad nativitatis suae villam, distante a monas terio Sithiu miliario tercio, ad aquilonalem plagam dictam Munninio. Stipatus itaque multitudine, cum in ipso crepúsculo se per illam pertransire animadverteret, subito se in terram jecit. Cumque adver- sis telis ab inimicis ducentibus tondendo cogeretur ut surgeret, et die protestaretur se nullo pacto velle, sed magis inibi pro Christo oppetere, crebris lancearum punctionibus perfossus, una cum san guinis eßusione animam efflans, Christo libavit.

    PARS PRIMA.— FOLQUINI LIB. II. 109

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.