Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXIX. , S. 159
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXIX. , S. 159
XXIX.
EMPTIO EJISDEM EPISCOPI DE REDDS INFRA SCRIPTIS.
« Domino atque apostólico patri Erkembodo, episcopo atque emp- tori, et ejus congregationi ibidem consistentem. Ego Rigobertus ven ditor, nullo cogente imperio, sed plenissime voluntatis arbitrio, vobis ad opus monasterii vestri Sithiu, qui est constructus in honore sancti Petri et sancti Pauli apostolorum, seu et sancti Martini et sancti Audomari confessoris atque pontificis, ubi ipse et domnus Bertinus abbas requiescit in. corpore, vendidi et ita vendidi, tradidi et in presentí tradidi; hoc est omnes villas meas nuncupantes Seth tiaco, super fluvium Agniona, cum adjacentiis suis Kelmias et Strato; et, infra Mempisco, Leodringas mansiones, seu Belrinio, super fluvio Quantia, sitas in pago Taruanense, cum adjacentiis suis quae sunt in pago Pontivo, in loco nuncupante Monte, super fluvio Alteia: id est in predicto loco, tarn ex alodeparentum meorum quam et de comparato, seu de quolibet ingenio vel attracto, moderno tempore, mea ibidem videtur esse possessio vel dominatio, una cum terris, domibus, œdifi- ciis, acolabus, mancipiis, campis, silvis, pratis, pascuis, piscatoriis, farinariis, aquis aquarumve decursibus, peculiis, presidiis, greges cum pastoribus, mobilibus et immobilibus, adjacentiis, appendiciis vel reliquis quibuscunquelibet beneficiis; totum atque ad integrum de jure meo in jure et dominatione, legaliter, per festucam, tradidi atque werpivi; seu per banc venditionem, a die presentí, transfirmavi perpelualiter ad possidendum. Et accepi a vobis, pro ipsis rebus superius comprehensis, de remedio vestro, in precio taxato, quod
7
mihi bene complacuit, hoc est, inter aurum et argentum, solidos mille quingentos tantum; ita ut ab hac die habeatis, teneatis atque possideatis, vel quicquid exinde inantea pro utilitate ipsius monas- terii faceré volueritis, liberam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus; si ego ipse aut ullus de heredibus aut proheredibus meis, seu quislibet ulla extranea aut emissa persona, qui contra hanc venditionem venire temptaverit, aut eam infringere presumpserit; et si a me vel heredi bus meis defensatum nonfuerit, tune spondemus vobistantum, aut successoribus vestris, alias taies res esse reddituros; et insuper, distrin- gente fisco, auri libris x, argenti pondera xx, coactus exsolvat, et quod repetit non evindicet; sed hsec venditio omni tempore firma et incon- vulsa perennis temporibus valeat perdurare cum stipulatione subnixa.
«Actum Sithiu monasterio publice, un. kal. septembr. anno ш. regni domni nostri Theoderici gloriosi regis.
« Ego Rigobertus hanc venditionem a me factam relegi et subscripsi.
« Signum Dodoni. Signum Leudegisli. Signum Chumbaldi centenarii. Signum
Cherebaldi. Signum Ei.lembebti. Signum Ingomari. «Winidmarüs, diaconus, hanc venditionem, rogalus, scripsi et subscripsi. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/88663115-ad2d-4fb5-b112-dd0e4c2522f7/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success