Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXI. , S. 161
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXI. , S. 161
XXXI.
EXEMPLAR PRIVILEGII CIIILDEBICI REGIS1.
» Hildericus rex Francorum. Ut viris illustribus, gravionibus at- que omnibus gentibus vel junioribus eorum, tarn presentibus quam futuris, in quibuscumque actionibus monasterium Sithiu habere videtur. Quern divina pietas sublimât ad regnum, condecet facta conservare parentum; precipue quae compendiis ecclesiarum aut locis sanctorum regali dementia, pro aeterna retributione probatur esse indultum, oportet conservare in evum. Igitur cognoscat magnitudo etutilitas vestra, quod venerabilis vir VVaimarus, abbas de monasterio Sithiu, dementia; regni nostri detulit innotitiam, quod parens noster2 Theodericus, quondam rex, per suam preceptionem, sua manu firma- tam, antecessori suo Erkenbodo abbati, vel ad predictum monasterium suum Sithiu, tale beneiicium concessisset, ut quod infra fiscum nos trum, ubi et ubi, in quibuscumqudibetpagisautterritoriis compara- tum habebat, aut inantea ad comparan dum invenire poterat, vel quod boni homines, Deum timentes, pro animabus eorum, ad suprascriptum monasterium dederunt, aut inantea dederint, haec habuisset conces- sum; et quod de fisco nostro comparatum habebat, aut inantea com- parasset, prœter illam terram unde opera carraria exeunt, hoc ha buisset concessum; et nulla judiciaria potestas nullos redditus terras, nec ullas functiones publicas eidem ob hoc exigere, aút exactare, nec
1 Edidit Mabillonius, De re diplomat. bit, non ipsius patrem (nam Childericus pag. 610. Chilperici II filius erat), sed, Mcrovingo-
* Hoc parentis nomen, quod Childericus rum more, principem, absque paterni no- Theoderico Calensi, decessori suo, adscri- minis indicio, désignât.
7-
requirere non deberet. Unde et ipsam preceptionem jam dicti parentis nostri Theoderici, quondam regis, se pre manibus ex hoc habere affir mât, et nobis in presentí earn ostendit ad relegendum; et ipsa bene ficia concessa, de eo tempore usque nunc, asserit esse conservata. Sed, pro firmitatis custodiam, petiit celsitudinem nostram, uthoc, circa ipsum locum sanctum, per nostris deberemus confirmare oraculis. Quod nos, propter nomen Domini et reverentia ipsius sancti loci, ita prestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim precipimus, ut quicquid constat suprascriptum parentem nostrum Theodericum, quondam regem, de ipso beneficio, si cut superius est comprehensum, prefato Erkenbodo abbati vel suprascripto loco sancto, pro aucmento mercedis suae, concessit, et, de eo tempore usque nunc, recto tramite fuit conservatum, ita et inantea, inspectis ipsis precep- tionibus pre dicti principis, si cut per easdem declaratur, ita et inantea, per nostrum preceptumplenius, in Dei nomine, sit confirmatum, sub eo ordine, circa ipsum Waimarum abbatem, vel ad ipsum monas- terium suum Sithiu, omni tempore, ipsa beneficia concessa in omni bus valeant esse confirmatae; et nullam refragationem nec ullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore ha bere non pertimescant : unde et ipsa congregatio, pro stabilitate regni nostri vel salute patriae, Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et ut hasc auctoritas firmior habeatur, vel per témpora in omnibus conservetur, manus nostra? subscriptionibus earn subter decrevimus affirmare.
« Signum gloriosi regis Hilderici.
« Data quando facit april. dies xxin, anno primo regni nostri, Crisciaco palatio, in Dei nomine feli- - citer. Amen. »
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. I. 53
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/8cb15f17-2246-4ec2-be6e-112145f5e893/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success