Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVII. , S. 167
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVII. , S. 167
XXXVII.
EXEMPLAR EJLSDEM PRIVILEGIl 1.
« Karolus, Dei gratia, rex Francorum, vir illuster. Si facta anteces- sorum nostrorum regum quod ad loca sanctorum prestiterunt vel concesserunt, per nostra oracula confirmamus, regia consuetudine exercemus, et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri, in Dei nomine, pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Hardradus, abba de monasterio Sithiu, qui est in pago Taruanense, in honore sanctae Mariae, genitricis Domini nostri Jhesu Christi, necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel ceterorum domnorum sanctorum construc-
1 Edidit Mabill. De re diplom. pag. 6io.
8
tus, ad nostram accessit presentiam. dementia? regni nostri suggessit, eo quod antecessores nostri reges de omnibus curtís vel villis ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant aut adhuc inantea ex muñere regum vel collata populi, seu de comparato aut de quo libet attracto, in quibuslibet pagis atque territoriis, inibi erat additum vel collatum, integra emunitate, antecessoribus suis vel ad monaste- rium Sithiu concessisset; ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas, aut freda exactanda, vel fidejussores tollendos, nec man siones aut paratas faciendas; nec bomines ipsius monasterii tarn ingenuos quam et servientes, qui super terras suas commanent, dis- tringendos, nec ullas redibitiones requirendas nec exactandas, judi- ciaria potestas ibidem ingredere quoquam non présumât tempore; nisi sub emunitates muñere, omni tempore, cum omnes fretbos vel bannos concessos, pars ipsius monasterii perhenniter debeat possi- dere. Unde preceptionem antecessorum nostrorum se ex hoc prae manibus babere affirmât, et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque nunc videantur esse conservatae. Sed, pro integra firmitate, petiit celsitudini nostrse supramemoratus abba, ut hoc, circa ipsum locum, pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni, pro mercedis nostrae aucmentum vel revcrentia ipsius sancti loci, ita prestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes enim, ut quicquid constat de ipsa emunitate, sicut superius est com- prehensum, antecessores nostri juste et rationabiliter concesserunt vel confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inantea, per nostrum prœceptum plenius, in Dei nomine, sit conservatum; inspectas ipsas preceptiones suprascripto- rum principum, sive pereasdem declaratur, circa ipsum abbatem Har- dradum vel successores, ad ipsum monasterium Sithiu omni tempore ipsa beneficia concessa, in omnibus valeant esse conservata; et nul- lam refragationem nec ullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant: unde ipsa con- gregatio pro stabilitate regni nostri vel salute patriae Domini mise- ricordiam jugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior ha
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. I. 59
beatur et in omnibus conservetur, manus nostra1 subscriptionibus earn decrevimus roborare.
« Signum Karoli gloriosi regis.
«Data mense julio, anno i. regni nostri.
« Actum Andiaco. •
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/896b8f9d-cab9-49f5-a4fc-2c1d44d3d28e/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success