Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XI. , S. 332
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XI. , S. 332


XI.
EXEMPLAR PRIVILEGI1 COMITIS ROBERTI JUNIORIS, DE LIBERTATE MOLEND1NORU M
NOSTRORUM DE ARKES.
« In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Robertus, Dei gratia, Flandrensium comes, possessionibus, sanctorum nihil omnino volens auferre, vel in aliquo diminuere, inclinatus precibus Lam berti, abbatis sancti Bertini ac fratrum ibidem Deo famulantium, videlicet pro remedio anime mee atque conjugis seu liberorum, concessi, et presentis pagine attestatione iirmavi, ut, quia villa �?г- kas, que est unum ex principalibus membris predicti sancti, ad coti- dianum victum fratrum, cum molendinis suis, pertinetj omnem mul- turam quam hactenus habuerunt quiete deinceps et sine molestia qualibet habeant et possideant : in tanjum videlicet, ut, a predicta villa Arkas usque Broburg atque Lodic, nulla omnino alia mol- lendina intersint; quoniam equum et Deo acceptum fore credimus, ut unaqueque ecclesia omnibus que sui juris sunt in pace gaudeat. Facta est autem hec confirmatio, anno ab incarnatione Domini nos- tri Jesu Christi millesimo centesimo secundo, indictione decima, feria sexta, in villa Hislensi, his presentibus quorum nomina et signa annotari placuit.
■ Signum Roberti, comitis. Signum Roberti , advocati. Signum Roberti, castellani. Signum Rogeri, castellani. Signum Everardi. Signum Fru- moldi, insulani. Signum Frumoldi de Ypres. Signum Bertdlfi, propositi Brugensis. Signum Gummari, cancellarii; Raineri, cappellani. Signum Roberti, canonici, aliisque quampluríbus viris.»
1 Aliter apud Marlenn. Ann. ucxiiii. indictione octava, mi nonas seplemb.
PARS SECUNDA. — SIMONIS LIB. II. 225
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/89a74e28-f17a-4e9e-b841-1b4106d19efe/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success