Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVI. , S. 251
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVI. , S. 251



LXXVI.
DE INGRESSU FEMINARUM IN HOC MONASTERIO.
Hujus autem abbatis et comitis Arnulfi nobilissima conjunx Adala, cum sepissime magnis infirmitatibus esset aggravata, desiderare cepit ut in hoc monasterio ei licentiam monachi darent intrare, ut coram altare sancti Bertini, pro salute deprecatura, beeret se prosternere.
Hujus igitur rei causa, advocatis venerabilibus episcopis Wicfrido, Taruennensis ecclesiae episcopo, etFolberto, Cameracensis, dcnuda- vit eis desiderium suum. Accepta etiam a monachis licentia, anno nativitatis Domini dccccxxxvih., annoque v.1 Hludovici regis, feria secunda Paschas, introduxerunt earn praefati episcopi in eodem mo nasterio, non sine tremore máximo, quoniam hoc ilia prima faceré praesumpserat, quod antea reginarum nulla concupiscere vel audebat. Intrando autem, plurima huic loco ornamenta contulit, et quandiu vixit, nunquam donare cessavit.
In ipso qnoque ejus ingressu, inclilus markisus Arnulfus, per roga- tum ejusdem suae amantissimae conjugis, tradidit eidem loco, ad usus fratrum, fiscum Merki cum omnibus adjacentiis, ecclesia, mancipiis, ediiiciis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, piscationibus, ani- malibus, quesitis et inquirendis; earatione, ut, quamdiu adviverent, ipse videlicet et uxor sua supra memorata Adala, filiusque eorum Balduinus, in sai juris dominio possiderent, el singulis annis centum solidos fratribus pro eodem fisco persolverent; post eorum vero de hac luce discessum, tota possessio ejusdem monasterii subjaceat di- tioni. Quam traditionem cum prestaría describere rogavit, et ipse propria manu firmavit, et reliquos palatii sui proceres ut describe- rent precepit. Hi sunt autem testes : Vuicfridus, episcopus; Folbertus, episcopus; Damasus, episcopus; Hemfridus, presbiter; Engelandus, monachus; Vuinetmarus, decanus; Grimbaldus; Odarius, monachus; Everardus, advocatus; Vuinemarus, laicus; Rodulfus; Hericus, laicus; Vuinetmarus, diaconus et monachus, subscripsit. Ante hoc autem tempus, Adalolphus, tunc quidem puerulus, nunc autem aetate me- diocri, ipso etiam sacerdotio honorandus, a patre Everhardo, summae nobilitatis viro, et matre Ricsinda, in hoc monasterio sancto Petro sanctoque Bertino est oblatus. Rodulfus etiam, ipsius castelli pretor urbanus, filium suum, nomine Vualterum, cum morbo, medici quem variolam vocant, morti videretur esse proximus, ulnis propriis sus- tollens, coram sancti Bertini altare deportavit; monachumque effec-
1 Leg. secando, cum Mabill. Ann. torn. III, p. 4Äi.
PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. П. Ш
tùrum, si ejus pia juvaretur intercessione, spopondit. Quem mox saluti restitutum, Deo omnipotent! famulum et sancto Bertino optulit monachum perpetualiter permansurum.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/a7207965-adf7-4163-b87e-1af1546bf453/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success