Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LV1I. , S. 376
LV1I.
Pater Lambertus, duobus abbatibus secum comitantibus, fretus- que litteris sue et meliori parti suffragantibus, Clementie scilicet, Flandrarum comitisse, Morini, cum suo electo, nuda voce armati, ad Hugonem Dyensem, qui tunc clari nominis in ecclesia habebatur, pervenere. Cujus consilio, ille electus Obertus reversus est. Pars vero utraque Romam pervenit. Abbates itaque causam suam in cu ria explicantes, citius sunt auditi et exauditi, quia litteris prefate co mitisse roborati (nam conjux ejus, junior Robertus, tunc Ierosolimis morabatur), et predicti Hugonis auctoritate animati, domnique An- selmi, archipresulis Cantuariensis, viri per cuneta laudabilis, quem Anglia expulsum a Willelmo Rufo ibique exulantem ofFenderant, auxilio confortati, citius impetravere ad quod vénérant. Nec mora, pars adversa capud flexit, nostrisque consensit. Quibus in idipsum consentientibus cum apostolicis munimentis, Taruennam redeuntes, electionem omnium consensu confirmavere , electumque suum dom- num Johannem, cum qua decebat honorificentia, suo tempore conr
PARS SECUNDA.—SIMONIS LIB. II. 267
»
secratum, cum máximo populorum plausu, ecclesie Morinensi im- portavere, anno Domini millesimo nonagésimo nono.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LV1I. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/aa0ae0c1-f54b-49c1-a806-a614471616e9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success