Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. IV. , S. 130
IV.
EXEMPLAR COMMUTATIONS VILLARUM BEATI BERTINI ET MÜMMOLENI EP1SCOPI.
Sub Francorum quoque principe Lothario, praedicti regis Lodo- vei filio, anno ipsius v., Verbique incarnati1 dclx. , placuit vene- rabili viro Mummoleno, Noviomensi episcopo , domnoque Bertino, abbati de Sitdiu monasterio, inter se aliqua commutare locella; deditque venerabilis Mummolenus episcopus domno Bertino abbati villam nuncupatam Vallis, quam de parte dederat viro reverentis- simo Ebertramno, abbati de sancti Quintini cœnobio, pro alia villa, cognomento Tuninio, seu et in Brago, et in Glindono, vel in Seler- tiago. Hace quinqué locella domno concessit Bertino; et, e contrario, vir venerandus Bertinus dedit Mummolino episcopo portionem suam de villa nuncupante Vausune, in pago Constantino, et locum aliud, nomine Launardiaca villa, ad integrum. Quam commutationem re gia auctoritate confirmare petierunt; quod et factum est. Exemplar autem regise confirmationis istic proponere placuit.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) IV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/cb117a39-30f6-469c-be27-2e5ebd5431e5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success