Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XIV. , S. 335
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XIV. , S. 335


XIV.
EXEMPLAR CARTE JAMDICTI EPISCOPI, DE CIMITERIO ECCLESIE SANCTI NICOLAI DE GREVEL1NCA.
« Quia apostolus dicit, Qaecunque facitis in verbo aut in opere, omnia "11- in nomine Domini facite; in ejus igitur nomine Dei Palris omnipo- tentis et Filii et Spiritus Sancti, notum sit cunctis fidei catholice cul- toribus, quia ego Johannes, Déi gratia, Morinorum episcopus, cimi- terium, ad tumulanda mortuorum corpora, concedo ecclesiole sancti
a9
Nicolây, juxta Gravenngam in Broburg site. Hoc autem fieri venera- bilis filius noster Lamberlus, Dei gratia, abbas sancti Bertini, parro- chianorum illius loci precibus misertus, a nobis impetravit. Dispen- satione autem tali factum est, ut unam libram, que de Broburg eidem abbati, singulis annis, persolvebatur priusquam hec parrochiola a Broburg dividebatur, hanc presbiter et parrocbiani hujus ecclesie ipsi abbati duobus terminis persolvant: videlicet in omnium sancto rum festivitate, solidos decern; in Christinativitate, solidostotidem. Divisio est autem inter hanc parrochiam et Broburg terra Roberti lilii Folcheri. Huic autem episcopali nostre sedi duos solidos, et non plus, prcfata ecclesia, singulis annis, in autumpnali si nodo, persolvet.
« Actum anno incarnati Verbi millesimo centesimo décimo quarto, indictione scptima.
«Signum Johannis, Taruanensis episcopi. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/b0e68bd0-91b1-4714-b501-5bb5ad044ce2/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success