Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XII. , S. 333
XII.
EXEMPLAR CARTE BALDRIC], TORNACENSIS EPISCOPI, DE ALTARIBUS DECOCLARA ET RUSLEDA, QUE TANCRADUS, CANON1CUS, NOBIS TRADIDIT.
« Baldricus, Dei gratia, Noviomensium atque Tornaceiisium epi- scopus, omnibus sánete religionis cultoribus, sie transiré per bona temporalia, ut non amittant eterna. Quedam, fratres, in episco- patu nostro, in Flandrensi scilicet territorio, apud Coders, in ho nore sancti Martini, antiquitus fundata fuit ecclesia, cujus curam et personatum predecessor noster bone memorie, domnus Robertus, episcopus, fratri Tancrado, clerico, commendavit. Idem vero Tan- cradus, nostro in tempore, ad honorem Dei cupiens locum ilium exaltare, atque de virtute in virtutem proficiendo sublimare, nos- tram adiit presentiam, humiliter et devote obsecrans, quatinus ec- clesiam illam domno Lamberto, sancti Bertini abbati, viro religioso, ejusque monachis, perpetuo possidendam concederemus. Oravit eciam ut ecclesiam de Rusleda, quam ipse similiter sub eodem personatu tenebat, eisdem fratribus donaremus, et sub perpetua libértate con- íirmaremus. Hujus igitur humili suscepta petitione, immo predic- torum fratrum considerata religione, consilio et assensu Lamberti, archidiaconi, nostrorumque clericorum, concessimus eis eorumque successoribus predictas ecclesias sub perpetua libértate possidendas, salvo, in quarto anno, synodalijure, salvo quoque censu decern sci licet solidis, quos de ecclesia Rusleda, unoquoque anno, in festivi- tate sanctorum Simonis et Jude, sólita est solvere.
« Hlud etiam pagine huic commendari decrevimus, ut abbas sancti Bertini sollicita consideratione provideat, quatinus ecclesia de Co- clara1 monacorum suorum cultu et habitatione, ad laudem et gloriam nominis Christi, decoretur; et in ecclesia de Rusleda sacerdos cons- tituatur, qui ab episcopo vel ab ejus ministris curam plebis suscipiat, et debitam eis obedientiam exibeat. Hanc quoque reverentiam nobis
1 Ecclesia de Coclara eflicitur prioratus. In margine Cod.
nostrisque successoribus ab eodem abbale reservan volumus, si pro qualibet ecclesiastica necessitate, semel vel bis in anno, monitus fuerit, ut et ipse advenire et synodali conventui nostro non negligat interesse. Ne ergo privilegii hujus auctoritatem quilibet violare pré sumât, sub anathemate interdiximus, et sigilli nostri signum eidem adhibuimus, clericis nostris presentibus et assensum prebentibus.
«Signum Baldrici, Tornacensis episcopi. Signum Lamberti, archidiaconi; Gonteri , decani; Gonteri, preposili; Balduini, cantoris; Tancradi; Henrici , decani, et aliorum.
« ActumTornaci, anno dominice incarnationis miHesimo centesimo sexto, indictione quarta décima, régnante rege Philippo, domno Baldrico epíscopante, Roberto juniore Flandrensibus dominante.
«Signum GciDoms, canceHarii. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XII. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/b78bd0a2-8f97-429e-af28-009dfa40ca33/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success