Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXVII. , S. 243
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXVII. , S. 243

LXVII.
QUALITER ABBAS BODULFUS APOD ATBEBATIS EGROTANS OB1EB1T.
Deinde, anno post haec altero, Rodulfus abbas apud Attrebatis, in diebus octavarum Domini, sanguinem minuans, 11. nonas januarii, circa mediam noctem, brachium ejus cepit turgescens inflari; pau- latimque dolore ad praecordia properante, obiit die illucescente, anno Domini dcccxcii. Non haec autem dixi ut astruam lunaris globi numerum et cursum, secundum supervacuam mundialium sapien- tiam, a Christianis esse observandum, acsi, quod nefas est etiam dicere et horribile auditu, Christus, in п. ш. et пп. luna potesta- tem teneat, in 1. autem et v. et viu. amittat; sed veraciter dico quod presciens omnia Deus predestinatum ejus terminum vitae sub hac voluit occasione finiré. Sepultus est autem isdem abbas in monasterio sancti Vedasti.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/c580de4b-9299-4f9b-a846-445ef3b41757/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success