Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXIX. , S. 246
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXIX. , S. 246

LXIX.
DE UNCTIONE К ABOLI REGIS, ET DE EJUSDEM ELECTIONE DE FRANCIA.
Anno igitur nativitatis Domini dcccxciii. , Karolus puer, Karlo- manni regis filius1, rex constituitur Remis civitate, in purificatione sanctœ Mariae, im. nonas februarii, consecratus a predicto Folcone archipresule, vivente adhuc Odone antedicto rege. In cujus anno il. castellum sancti Audomari igne consumitur. Audiens Odo rex quod parsaliqua Francorum in regem unxissent Rarolum, persequebatur iüum cum matre Ermentruda in cunctis finibus Francorum. Tandem Franci, qui eum super se regem statuerant, veneno Odonis regis vitam extinguere moliti sunt; quod et fecerunt. Quo defuncto, Karolus rex, absque ulla contrarietate, Francorum suscepit imperium. Qui confirmatus in regno, quendamHaganum, cujus genus et nobilitas ignorabatur a Francis, super omnes diligendo extulit, et hunc fami- liarius cœteris sibi consiliarium ascivit. Quod videntes Franci, non leviter ignoti hominis amicitias tulerunt; regique ob hoc infensi, insidias ei, in Lugduno, regia civitate, tetenderunt. Gognito autem, rex Karolus per fugam exinde elapsus, in regnum quondam Hlotarii successit. Franci in sententia perseverantes, Rodbertum quendam , fratrem Odonis regis supra memorati, super se regem statuunt; qui erat pater Hugonis, postea Francorum ducis, regnavitque annis fere duobus.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/06a8ce84-5711-45a4-8f5c-30c70602e152/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success