Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXVI. , S. 269
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXVI. , S. 269
LXXXVI.
SARTA GOIBERTI DE DOTE BASILICA DOMINI SALVATORIS IN STENELAND.
« Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pau- perum conferimus, hoc nobis procul dubio in sterna beatitudine retribuere confidimus. Iccirco enim, in Dei nomine, Goibertus, dono ad basilicam quae est constructa in loco nuncupante Sanctum Sal- vatoris, sive Steneland, in honore Domini Dei nostri et Salvatoris Jhesu Christi, necnon et sanctae Dei genitricis Marias et sancti Pe tri apostoli, necnon et aliorum multorum sanctorum, donatumque in perpetuum esse volo in loco nuncupante, super Ennena, Araca, mansum 1 et bunaria 11; et inter Henrikengahem et Lonastingahem bunaria XIII, et jomaba ш et dimidium; et in alio loco, cujus voca- bulum est Hiddigareta, et marisca, bunaria хин. Sunt simul bunaria XXX, cum perviis et wadriscapis, et mancipiis vi, his nominibus : Erken- baldum, Morellum, Evonem , Ostorbertum, Folcbaldum, Winebar- dum, cum peculiari eorum. Hœc omnia, sicutsuperius dictum est, in presenti ad ipsum locum sanctum jam ante dictum, ut custodes ejusdem ecclesiae hoc habeant, teneant, atque possideant, vel quic- quid exinde faceré voluerint libero in omnibus, Christo eidem regente ecclesiae perfruantur arbitrium. Si quisvero, quod minime e*se credo, si ego ipse, aut aliquis de heredibus aut proheredibus meis, qui contra hanc epistolam traditionis aliquam calumpniam ge nerare praesumpserit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper inférât, distringente fisco, auri libras �?, argenti pondera ccc, coactus exolvat; et quod repetit nichil valeat, sed haec traditio firma permaneat, cum stipulatione subnixa.
« Actum in eadem basilica ante altare.
« Data vi. idus novembris, anno xv. domni Hludovici imperatoris.
« Signum Goiberti , qui hanc traditionem fieri rogavit.
«Signum Guntberti , filii ejus, consentientis. Signum Heremari, nepotis ejus, consentientis. Signum Vurascolfi. Signum Nitolfi.
■ Radlandus, presbiter, scripsit et subscripsit. •
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/cd1c1dc2-4b6f-4417-9c4c-4fa5b6c3c62c/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success