Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XL. , S. 221
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XL. , S. 221


XL.
TRADITIO RODWALDI DE DIORWALDINGATUM.
«In Christo domno et venerabili patri Humfrido, episcopo atque . abbati monasterii sancti Petri, vocabulo Sithiu, sanctorumque confes- sorum Audomari atque Bertini. Ego, in Dei nomine, Roudwaldus, traditor, per hanc paginam traditionis, trado ad prefatum monaste- rium sancti Petri portiunculam proprietatis meae in pago Bononensi, in loco nuncupante Diorwaldingatum, super fluviolum1. . . bunaria XII et mancipia mi, ea ratione ut filius meus Megenfridus, quamdiu advixerit, in ipso ccenobio debitum monasticum in victu vestituque pleniter optineat. Est autem petitio mea , ut ipsam terram, quamdiu vixero, ad usum fructuarium censualem teneam, solvens kal. novem- bris monachis jamdicti monasterii argenti solidos ii; ¡psique, post meum obitum, eandem terram ad utilitatem propriam, sine ulla con- trarietate, recipiant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse (quod absit!) aut ullus de heredibus aut proheredibus meis, seu quislibet extraneus, huic traditioni calumpniam intulerit, distrin- gente fisco, librarum xxx solutione multetur; nec sit quod repetit evindicet, sed haec traditio omni tempore firma permaneat cum sti pulation e subnixa.
1 Vacuus est nominis locus.
*
112 CHARTÜLARIUM SITHIENSE.
« Actum Sithiu monasterio, in ecclesia beati Petri apostoü, anno XXVI., régnante domno Karolo rege.
«Signum Roodwaldi, qui hanc traditionem fecit firmavitque.
■ Signum Trudberti. Signum Hccberti , advocati. Signum Adalgisi. Signum Gcntardi. Signum Hildmari. Signum Regemari. Signum Folradi. Signum Folmari. Signum Vüillebaldi.
» Ego Hrodbertds, diaconus et monachus, scripsi et subscripsi. •
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/d0836e24-f3d8-4834-b6b6-7aa1801e2e59/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success