Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVIII. , S. 219
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXVIII. , S. 219


XXXVIII.
DE MORTE ADALARDI ABBATIS.
Igitur, his expletis, anno dominicae nativitatis DCCCLXi., abbatia jam dicto Hugoni ablata, iterum Adalardo est reddita VIH. kal. augusti,
anno regni prefati regis Karoli xxi.1; sed non hanc, nisi triennio post haec, rexit. Anno namque ГШ., apud sancti Amandi monasteriuni egrotans, exivit hominem in. nonas februarii, qui erat annus do minicas nativitatis dccglxiiii., sepultusque est in eodem monas terio in cripta, intrantibus in latere sinistro. Hie autem, inter reli- qua donaria quae huic sacro loco Sithiu concessit, dedit quandam casulam colore purpureo, auro margaritisque mirifice insignitam 2. Hujus autem pater Hunrocus, quod supra memoria excidit, in mo nasterio Sithiu comam capitis deposuit, monachicumque habitum, jugo se Christi submittens, assumpsit; et, quia comes erat ditissi- mus, hereditatis suae maximam partem prefato monasterio est lar- gitus. Ex quibus una est villa, Hunela dicta, quam eo tenore con- tradidit, ut custos ecclesiae ad quem earn tradidit, annis singulis, post ejus vitae decessum, in ejus anniversarium annuale, exinde fratribus prepararet obsequium. Qui postea inibi defunctus, coram altare sancti Laurentii, in sinistra parte ingredientium, est humatus, idibus novembris; ipsoque die quo et festivitas translationis sancti Folquini et sancti Briccii depositio celebratur, satis lautissima, uti custodis posse est, refectio hactenus fratribus exhibetur. Eodem quo- que tempore, Zoppo, vicarius, simili exemplo, in eodem monaste rio attonsus, monachi habitum est adeptus.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/2082d744-91cf-40db-9c57-44b0a8c1974f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success