Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXV. , S. 347
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXV. , S. 347


XXV.
EXEMPLAR CARTE JOHANNIS, EPISCOPI, REDDITIONIS CUJUSDAM TERRE.
» Ego Johannes, Dei gratia, Morinorum episcopus, pro commisso circa a. mi. suscepti regiminis officio cupiens aliorum errata corrigere, corumque saluti in posterum providere, notum facio terram quamdam, quam Aielmus Mustela in censum tenuit, predecessori meo domno Gerardo ab abbate sancti Bertini inconsiderate nimis concessam. Quod nimi- rura, quia pactione quadam, simoniaca videlicet interveniente, factum cognovimus, communicato super hoc consilio, qua nobis juste а�? ca nonice retineri possetnullam rationem invenire potuimus. Unde, tarn abhate quam fratribus unanimiter supplicantibus, quatinus ecclesio sue terram, tot annorum curriculis possessam, restitueremus, tandem, eorum prccibus inclinati, petentibus eciam archidiaconis Acardo atque Arnulpho, W altero thesaurario, Fulquino cantore, Hugone sacer dote, una cum quibusdam aliis, sancto Bertino, cujus hereditaria erat, earn reddidimus, et, ut eidem famulantessine qualibet molestia in perpetuum habeant atque possideant, sigilli nostri impressione firmamus.
» Signum Johannis, episcopi Morinensis. »
XXY1.
EXEMPLAR CARTE JOHANNIS, EPISCOPI, DE DECIMA LEPROSORÜM HUJDS VILLE
SANCTI AÜDOMARI.
«In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Cum apud »юб. castellum sancti Audomari in multis more inconsueto succresceret, essetque valde molestum, cum hujusmodi indiscrete cohabitare ho- minibus, inspiravit caritas Dei quendam divitem, nomine Vumra- dum, qui propriis sumptibus cepit locum construere remotum, et salis ydoneum hominibus tali egriludine occupatis. Cumque esset
locus ille in contermino ecclesie sánete Dei genitricis Marie et beati Audomari, itemque sancti Pétri et sancti Bertini, ne posset quisquam mortalium ecclesiastico jure decimas loci illirjs sibi usur pare, contradicentibus prepósito atque abbate supradictarum eccle- siarum, utpote decimas eorum proprias atque communes, pio con- censu tradiderunt eas pauperibus omnibus, quocunque tempore ibi manentibus, intra ambitum, qui ex parte australi publica strata con- cluditur, comprehensas, domnus videlicet Arnulphus, prepositus ecclesie sánete Marie et sancti Audomari, et domnus abbas Lam- bertus ecclesie sancti Petri et sancti Bertini; et ut ecclesiam, et proprium sacerdotem, et eimiterium haberent, voluerunt, cum omni libértate et sine exaetione quorumeumque reddituum : ita tarnen ut nullus omnino forinsecus ad sepulturam ibi suseipiatur, nisi le- prosus et eis famulantes, et si forte quispiam, seculari conversatione contempta, se eisdem sociaverit. Quod si casu aliquo, quod absit, locus in desolationem venerit, ita ut eimiterium vel ecclesia ibidem mérito honorari minime debeatur, ecclesia sancti Audomari simul- que ecclesia sancti Bertini décimas suas, sicut antiquitus consueve- runt, in commune reeipiant. Hoc autem collaudatione communi confirmatum est, cum auetoritate domni Johannis, tunc episcopi Taruanensis, et ejus sigillo roboratum, quatinus omni tempore in- coneussum permaneat; extante Romano pontífice domno Paschali, archiepiscopo Remensi Manasse, rege Philippo régnante in Francia, comité Roberto dominante in Flandria, anno dominice incarnationis millesimo centesimo sexto, indictione quarta décima, ipso adjuvante cujus anni non deficient in sécula. Amen.
• Signum Johannis, episcopi Taruannensis. »
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/e55fc488-390e-45fd-ab2a-bb7d8cc896d0/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success