Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 34, S. 64
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 34, S. 64


Stetten. 763. October 11.
In Dei nomine. Ego Gundpertus cogitans pro peccato meo, ut aput Dominum veniam consequi merear, dono adque trado ad monasterium sancti Gallon is confessons in pago Arbonensi, ubi ejus sagrus requiescit corpus, hoc est, quod dono in villa, que dicitur Agringas,1 casatus tuus cum hobas suas et cum omni peculiare eorum, et similiter dono sala mea cum cnrtile circumcinctum, cum omnis edificiis, qui ibidem esse videntur, et terram salicam, et ipsam salam colitura) et omnia in ipsa villa et in ipsa marca, campis, sil vis, viniis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus et omnia quidquid mihi genitor meus moricns in ipsa villa reliquid et quidquid ego ipse mihi adquesivi, omnia hec in hac die presenti ad superius nominato monastirio trado atque transfundo, ut omni tempore ipsas res ad ipsum monastirium firmiter atque perenniter permaneant. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de propinguis meis aut quislibet oposita persona, qui contra hanc traditionem venire aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat, id est auri uncias duas et argentu ponduos quattuor coactus exsolvat, et qui repetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibnlatione subnexa. Actum Stetiheim* villa puplici, in qua cartula ista scripta est in anno XII regni Pippini regi Franchorum, sub die V idus octob. Signum Cundperto, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Wolfbaldo. sig. Gozperto. sig. Wihcherio. sig. Walthario. sig. Diothardus. sig. Vurumhari. sig. Iringus. Ego Maginratus pres- biter rogitus a Gundperto scripsi et subscripsi.
a) Waits frUeher d. altdeutsche Hufe* p. 4s) Termuthet .at que ad ipsam ete.*
Urk. St. Gallen I. 27. — Abdruck: Cod. Trad. 22 n. 36. 1 Egringen und * Stetten, Bezirksamt Lörrach, Grossh. Baden.
Original mit kraftigem, sehr ausgebildetem Minuskel-Charakter. Einziges Document von Maginrats Hand, welche mit derjenigen des Winitharius Aehnlichkeit hat. Das Datum von 752 an gerechnet.
Karolinger. Pippin 752 (754)—768. 41
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 34, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/0bd7261d-b81e-42b9-9107-837a314d5cd7/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success