Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 309, S. 321
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 309, S. 321


Ego in Dei nomine Wolfheri trado ad cenobium sancti Galli pro anime mee remedio et pro eterna retributione quicquid in villa Esgibah1 nuncupata in quibuslibet rebus videor habere, quod in perpetuum traditum ac delegatum ibidem esse volo; suba) ea ratione, ut cas- dem res habeam in censum, id est IIII denarios, et tota agnitio mea legitima de me progenita agat. Si autem heres defuerit, tunc cum omni integritate ad jus coenobii prefati redeat. Si quis autem hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu temeritatis sue in erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus per- solvat, sed nihilhominus hec traditio perennis temporibus suç obtineat firmitatis vigorem stipulatione subnexa. Actum in Esgithorf* publice. Signum Wolfheri auctoris, qui anc
38
298 Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840.
cartam fieri rogavit. sig. Perhager. Thihopret. Reginpret. Heribold. Wazo. Ercha- nolf. Lantolt. Baldram. Perolf. Ratheri. Egilpret. Hunolf. Peratolf. Hiltibold. Cunzo. Wol(f)dregi. Hagastolt. Ego itaque Rihprhet ad vicem Amalgeri presbiteri rogatus scripsi et subscripsi. Notavi diem martis, anno XV Ludowiei imperatoris, XII kal. mai., sub Geroldo comite.
a) Au« „sup* corrigirt.
Urk. St. Gallen II. 87. — Abdruck: Cod. Trad. 174 n. 298.
1 Eschenbach. Kanton St. Gallen. * Ein Eschendorf ist nicht nachzuweisen. Es ist vermuthlich mit Eschenbach zu einer Ortschaft verschmolzen.
Original des Rihpr(h)et; s. Urk. 304. Ueber das Datum s. Urk. 318.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 309, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/19fbb79b-a5c5-472e-ab9e-76ccb7257d93/charter>, accessed 2025-03-03+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success