Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 163, S. 187
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 163, S. 187


Nos vero in Dei nomen Hadubertus et Nidger tradimus ad monasterium sancti Gal- lonis confessoris, quod in perpetuum concessum esse volumus; id est una hoba pro anima fratris nostri Otgeri in vico, qui vocatur Potingas,1 cum omnibus, que ad ipsam hobam per tinent, cum ipso servo et omnibus suis vel cum omnibus adjacentiis suis; in ea vero ratione, ut filias predicti fratris nostri ipsas res ad se recipiant et annis singulis censum inde solvant, id est XX modios de anona et una maldra de chernone et I friskinga saigada valente. Et que de ipsas sorores alteram supervixerit, ipsum censum solvat et ipsas res possedeat; et si filium genuerint, et ipse similiter faciat; si autem filium non habuerint, tunc ipsas (res) post earum obitum ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad possedendum. Si quis vero, quod
164 Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814.
fieri non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel quilibet persona contra hanc donationem venire temptaverit, multa conponat, id est auri untias III et argenti pon dera V coactus exsolvat, et quod reppetit evindicare non valeat, sed hec presens tradicio omni tempore firma et inviolata perduret cum stibulatione subnexa. Actum in vico nuncu- pante Wagingas* publice, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum f Hadu- berti et Nidgeri, qui hanc cartam fieri rogaverunt. f Muatini test. f Machelm test. f Deotperti test. f Tisi test. f Vicili test. f Cundpreht test. f Isanbreht test. f En- gilram test. f Poto. Ego itaque Ratiuc presbiter rogitus anno XXXV Caroli regis, die dominico, III id. decemb. scribsi et subscribsi.
Urk. St. Gallen I. 163. — Abdruck: Cod. Trad. 103 n. 171. Wirtbg. Urkundenbuch L 59. 1 Böttingen, Oberamt Spaichingen, Kgrch. Wirtemberg. * Wehingen, ebendaselbst. Ueber die Schrift s. Urk. 124. Das Datum stimmt gtnau.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 163, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/3bf4f38a-438c-4a94-ada9-0444852448e3/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success