Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 301, S. 315
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 301, S. 315
Ego in Dei nomine Wigant trado ad coenobium sancti Gall i pro anime mee remedio et eterna retributione quicquid proprictatis in pago Linzgauge et in locis nuncupatis, vide licet in Stetin1 et in Scuginnothorf* vel in eadem marcha, legaliter possideo vel adhuc conquirere legibus debeo, excepto in Scuginnothorf* jurnales III et una casada, reliqua omnia cum omni integritate, id est cum mobilibus seu inmobilibus, cultis vel incultis, ad jam dictum coenobium volo esse tradita ac delegata; sub ea ratione, ut easdem res in pos- sessionema' ejusdem coenobii vindicentur deinceps possidende et mihi victus atque veetitum temporibus vite mee tribuatur, concessis rebus, prout jam diximus, partibus ejusdem mona- sterii quidquid placuerit rectoribus ipsius monasterii ex his faciendum. Si quis vero hanc traditionis cartam inrumpere conatus fuerit, inchoatus sui privetur affectu et pro ausu sue temeritatis auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat, sed nihilominus hec traditio suum obtineat vigorem cum stipulatione subnexa. Actum in ipso monasterio, presentibus istis: Signum Wigant auctoris. sig. Hunbreht. f Egilolf. f Filiman. fLantho. fLu- dimar. f Ysanberi. fLiubolt. Ego in Dei nomine Cozpertus diaconus anno XV Hludo- wici imperatoris rogatus scripsi et subscripsi. Notavi diem martis, IV kal. majas, et sub Ruachario comite.
a) Genau vposesesessionem*.
Urk. St. Gallen II. 90. — Abdruck: Cod. Trad. 176 n. 302. Neugart I. 198.
1 Stetten, Bezirksamt Meersburg, Grossh. Baden. * Schiggendorf, Bezirksamt Salem, Grossh. Baden. Die Zwischen formen Schugendorf, Schiugindorf s. Mone III. 248. 234. Original des Cozpert; s. Urk. 222.
Das Datum stimmt genau nach der Epoche vom 28. Januar 814.
292 Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 301, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/3d9cd857-c87e-4ad4-b797-6b47892535e9/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success