Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 134, S. 158
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 134, S. 158
Kloster 8t. «allen. 797. März 30.
In Christi nomine. Ego Warinus dono atque trado ad monasterium saneti Gal Ion is confessoris omnes res meas, quas in hac die presente visus sum habere. Et hoc est, quod dono in pago, qui vocatur Perahtoldipara, in vico nuneupante Vurmmeringa,1 quicquid ibidem visus sum habere; id est hobas V excepto ea, que in usus proprios colere videtur, quod dicitur hoba siliga, et una hoba in villa, que vocatur Conninga,* cum omnibus ad eam pertinentibus vel quicquid ab his duobus denominatis locis aspicientibus mei alodis esse dino- scitur ad supra jam dictum monasterium volo esse donatum, cum terris, domibus, edifieiis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest, quod mihi in hereditatem succedit, libera voluntate nulloque cogente judicio ad prçfatum monasterium volo esse concessum; in ea vide licet ratione, ut ipsas res ad me recipiam et annis singulis censum exinde solvam, hoc est una maldra de chernone et XV siclas de cervisa et una friskinga saigada valente. Et si aliquando necessitate aut voluntate cogente ipsas res redemere voluero, tunc cum consensu rectoris
Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814. 135
ipsius monasterii vel ceterorum fratrum liceat mihi hoc facere cum CLX solidis. Et si Deus filium mihi dignum herede donare dignaverit, et de censu et de solutione similiter, si voluerit, faciat; et si hoc a me aut a filio meo factum non fuerit, nullus heredum meorum hoc faciendi licentiam habeat, sed tantum post meum discessum, si successor non fuerit, ad ipsum mona- sterium predicte res revertantur perpetualiter ad possedendum. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut quilibet de heredibus meis vel aliquis aliquando contra hanc traditio- nem venire aut infrangere eam voluerit, affectum quem incoavit non obteneat et ad ipsum monasterium duplum restituat et in aerarium regis persolvat D solidos auri. Et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inviolata perduret stibulatione subnexa.
Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum f Warini auctoris, qui hanc cartam fieri atque firmare rogavit. f Caramanni comitis. f Ratperti testis. f Erinberti test. f Waldperti test. f Hacconis test. fZaziltest. f Lantperti test. f Ermenoldi test. f Erchanhardi test. f Helmgeri test. fWisirici test. Ego itaque Mauvo peccator rogitus anno XXVIIII Carol i regis, diejovis, Ш kal. apr. scribsi et subscribsi, sub Car em an no comite.
Urk. St. Gallen I. 133. — Abdruck: Cod. Trad. 84 n. 142. Neugart I. 110. Wirtbg. Urkundenbuch I. 46. 1 Wurmlingen, Oberamt Tuttlingen, Kgrch. Wirtemberg. * Gunningen, ebendaselbst. Original des Mauvo; s. Urk. 117.
Das Datum stimmt genau zu der Epoche vom 9. October 768.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 134, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/485db766-4829-4a08-ae43-3f682a969731/charter>, accessed at 2024-12-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success