Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 39, S. 69
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 39, S. 69
In Dei nomine. Ego Diotfridus cogitans de anime mee remedio vel de eterna retri- butione conplacuit mihi, ut aliquid de rebus meis dare deberem ad loca venerabilia sancto rum, quod ita et feci. Dedi ad monastirio sancti Gallonis ecclesiae, ubi ejus sacrus requiescit corpus, id est in pago Arboninsi, et hoc est, quod dedi ad ipsam superius nominatam aeccle- siam in pago Turgauinse in villa, qui dicitur Stamheim,1 servo meo Gh er vi no cum hoba sua et omne peguliare ejus, et me ipsum Teotfridum ad ipsum monastirium in servi- tium trado usque ad diem mortis. Et siquis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse Teotfridus aut ullus de propinquis heredibus meis aut ulla quodlibet obposita perversa persona, qui contra banc cartulam traditionis, quam ego spontania voluntate fieri rogavi, veniret aut eam infrangere voluerit, non solum, quod ci non liceat, sed tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, ad ipsum superius nominatum monastirium restituat, et in sacritissimo fisco mol ta conponat, id est auri uncias duas et argenti ponduos III I coactus exsolvat, et si reppetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnexá. Actum in ipso monasterio sancti Gal lonis. Cartula ista scripta est sub die XI kal. genuarius, in anno XIII regui domni Pippini regis Franchorum, sub Warino comite. Signum Diotfrido, qui hanc cartulam traditionis fieri rogavit.
Urk. St. Gallen I. 30. — Abdruck: Cod. Trad. 24 n. 40. 1 Ober- oder Unter-Stammheim, Kanton Zürich.
Schrift des VIII. Jahrhunderts. ähnlich derjenigen der vorhergehenden Urkunde. Der gänzliche Mangel von Zeugen ist auffallend.
Das Datum von 752 an gerechnet.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 39, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/54c8151c-23f9-4e56-b5f0-189268a81bea/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success