Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 15, S. 46
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 15, S. 46


Domno sancto in Christo venerabile vir patri Autmaro abbati Durgauginsi seo de monastirio sancti Galloni. Ego Rothpaldus donamus ad monastirio vestrum pro mercede anime mee facultaticula mea recibere deberetis post discessum meum; dono vobis dona- tumque in perpertuo ut permaneat esse volo, hoc est in pago Duregaugensi, in villa, qui dk'itur Richinbach,1 et in Wila* et in Zibroneswanga3 et in Wangas4 et in Tuzzin- wang5 et in Sc latte" et in Puzzinberch7 et in Wanzincovo,8 quicquid in istas villas visus sum habere picuniis, mancippiis, casas, casalis, campis, pratis, sil vis, aquis aqua- rumque decursibus, ad integrum a die presente trado vobis, et servum meum nomine Nan- deng et oxorem ejus Bruna et cum oba sua et cum omnia, quo vestiti sunt, et alium ser vum meum nomine Wolfarium cum uxore sua Atane, cum oba sua et cum omnia, quo vestitus est; et pro istas res proservire volo annis singulis, hoc est XXX seglas cervesa, XL panis, frischenga tremesse valiente et XXX mannas et arare duos jochos in anno et recollegere et intus ducere et angaria, ubi obus est. Et si infans meus simul proservire voluerit, faciat sicut superius, et si proservire noluerit, nullam habeat potestatem. Iрsa facultatula mea trado vobis ad monasterio vestro post discessum meum atque transfundo domenatione, ut quid exinde pars monastirii facere voluerit, liberam hac firmissimam in Dei nomine in omnibus habeat potestatem. Si quis ego aut heredes mei aut ulla opposita persona, qui contra hanc donatione ista venire temptaverit, tunc inferat parte custodiente dobla repiti- tione et a fisco auri liberas duas et argenti pondera III; et nihilhomenus presens donatio istic omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa. Actum in villa A ni n au va9 poblice. Signum Rothpaldi, qui hanc donatione ista fieri rocavit. f Sicharii testis. f Bertcauzi test. f Puopo test. f Wodolgari test. f Aribaldi test. f Rathcauzi test. Ego Liutfretus presbiter scripsi et subscripsi. Notavi diem martes, VIII id. agustas, anno III regnante domno nostro Pippino rege, sub Warino comide.
Dit. Bremen 7. — Abdruck: Cod. Trad. 10 п. 15. Goldast П. 52 п. 42. Neugart I. 24.
1 Rickenbach, Kanton Thurgau. * Wilen in derselben Gemeinde oder Wil, Städtchen im Kanton St. Gallen. 'Züber wangen bei Wil, Kanton St. Gallen. 4 Oberwangen, Kauton Thurgau 5 Dusuang, ebendaselbst. 6 Ober- oder Unter-Schlatt, Kanton Zürich. 7 Wahrscheinlich ein Hof in derselben Gegend. "Wenzikon, Kanton Zürich. 'Henau, Kanton St. Gallen.
Kleine Minuskel des VIII. Jahrhunderts mit vielen cursiven Elementen. Die vom gleichen Schreiber herrührende folgende Urkunde hat ganz denselben Charakter. Liutfret muss Presbyter in St. Gallen gewesen sein; obschon er im Lib. Conf. nicht verzeichnet ist.
Das Datum passt nach der Epoche von 752 genau auf den 6. August 754.
Karolinger. Pippin 752 (754)—768. 23
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 15, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/10d56b76-d9d9-45d4-8369-95bf262fd663/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success