Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 113, S. 139
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 113, S. 139
Rotwell. 789. December в.
Ego in Dei nomine Cundhartus. Sic mihi conplacuit atque convenit seu sumpsit con- silius, ut omnes res meas, quicquid genitor meus Habo vel germanus meus nomine Altman in pago Perahtoldespara in villa Teotingas1 mihi dereliquerunt, Aginone urbis Con st a ne ie* episcopo condonare deberem in contra precio adpreciato, id est solidis CC, quod et ita feci, id est domibus, edificiis, mancipiis, ortiferis, pomiferis, campis, pratis, silvis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atquc inmobilibus, cultis et incultis, omnia et ex integro in tuo trado dominationem habendi, vindendi, comutandi vel quicquid exinde facere volueris liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel postheredum meorum aut quislibet opposita persone, qui contra hanc vinditionem aliquid inrumpere voluerit, sociante fisco multa conponat, id est auri uncias �?II et argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeat, sed hec presens carta evinditionis omni tempore firma et inviolata permaneat cum stibulatione subnixa. Actum in villa Rotunvilla3 puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur. Signum Cundharto, qui hanc vinditionem fieri rogavit. sig. Wolvolto judice teste. sig. Vicharto test. sig. Uoto test. sig. Cello test. sig. Mahcelm test. sig. Isanbert test. Rihbert test. sig. Ruadger test. sig. Helmrih test. sig. Erimbert test. Ego enim Solomonus indignus diaconus rogitus anno XXI regnante Carolo gloriosissimo rege Francorum scripsi et subscripsi. Notavi diejovis, VIII id. decem- bris, sub Ra tol f o comite.
Urk. St. Gallen I. 105. — Abdruck: Cod. Trad. 70 п. 119. Neugart I. 106.
1 Dietingen, Oberamt Rotweil, Kgrch. Wirtemberg. * Constanz, Bezirksamt gleichen Namens, Grossh. Baden. 3 Rot weil , Oberamt gleichen Namens, Kgrch. Wirtemberg.
Original des Salomon; s. Urk. 82.
Das Datum passt auf den 6. December 789; genau genommen wurde mit dem 9. October 789 das Jahr XXII beginnen.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 113, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/79f40a69-28e6-459a-9e33-6e59db41778a/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success