Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 97, S. 121
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 97, S. 121


In Dei nomine. Perpetra(n)dum est unicuique, qnod evangelica vox admonet dicens: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis. Igitur ego Ekino talis mihi decrevit volun tas, ut aliquid de rebus meis ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare debere(m), quod ita et feci. Dono adque trado donatum, quod ina) perpetuum habere volo ad eclesiam sancti Galli, quia est constructa in pago Arbonensi. Et hoc est, quod dono in pago Piritiloni in villas, qui dicitur Reothaim1 et Amulpertiwilari,* hoba I et mancipias meas his nomi- nibus: Kericho cum uxore sua Liuphilta cum infantis eorum et servo eorum Hiltiperto, et alia ancilla nomine Liula cum infantis suis, et mater ancillarum earum nomine Liupwara et omnia peculiare eorum, et omnia que hibidem visus sum habere, id est casale,b) crana- rium, his e(di)ficiis con curtes cinctis, campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus adque immobilibus, cultis et incultis, omnia et ex integro de meo jure ad jure sancti Galli vel rectores ipsius hibidem manentes habeant, teneant adque posse- deant, post obitum meum quidquid exinde facere voluerint liberam hac firmissimam habeant potestatem in omnibus facicndi absque ulla contradi(c)tio vel marritione. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum vel postheredum, qui contra car- tulam istam venire presumserit, partibus vische multa conponat, id est auri untias II, argenti pondura IIII coactus exsolvat, et quod repedit pernullisquec) ingeniis evindicare non valeat, sed hec presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa. Actum in villa, qui dicitur Diripihaim3 puplice,d) ubi cartula ista scripta est, presentibus quorum hic signaculum contenuntur. Signum Ekinoni, qui hanc cartulam traditionis fieri rogavit. Heriperti, Huunperti, Kisoni, Liutolfi, Rihperti, Ekilperti, Cundoloh, Wolperto, Ato. Ego enim Reginbald lector rogitus et peditus ab Ekinoni anno XVIII regnante Carlo rege Francorum, notavi sub XVIII. kal. febr.,e) die dominico, sub Piriti- lone comite scripsi et subscripsi."
a) Eigentlich „im*. h) Dem „crsale* geht noch ein Wort rcale* voraus, welches vermuthlich für .cásale* verschriehen ist und deshalh im Tezte weggelassen wurde. „Сaaa* soll es doch schwerlich vertreten. c) Eigentlich „perunllisqque*. d) Eigentlich „puplices*. c) Die für den Monatsnamen angewandte Ahkürzung lautet „fra*. was ich nur auf fehr. deuten kaun. f) Der ganze, offenhar versetzte letzte Satz und die vorhergehenden Zengen von Ekilpert an stehen auf der Rückseite des Pergaments, wo auch vom Schreiher als vorläuflge „notitia de traditionc Ekinonis* der Gegeustand der Schenkung und die Zengen angemerkt sind; hier heisst die „Linla* des Teztes „Lihlla* und hat den Zusatz „cum hoha sna et III iufantis*.
l'rk. Sl. Gallen I. 87. — Abdruck: Cod. Trad. 59 n. 101. Neugart I. 83. Wirtbg. Urkundenbuch I. 29.
1 Rietheim, Oberamt Tuttlingen, Kgrch. Wirtemberg. Der dritte genannte Ort macht diese Erklärung hochst wahr scheinlich; sonst ist auch im badischen Bezirksamt Villingen ein Rietheim. das jedenfalls auch zur Baar gehörte. * Nach Neugart Weiler oder Weilheim, ebendaselbst . Stalin I. 290 nimmt diese Erklärung nicht an. 3 Dürbheim, Oberamt Spai- chingen, Kgrch. Wirtemberg; s. Stalin 1. c. und p. 285 A. 2.
Einzige von Reginbald geschriebene Urkunde und nach meinem Dafürhalten Original desselben.
Das Datum passt genau auf die Epoche vom 9. October 768.
13
Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 97, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/7da3bbae-0327-498a-b601-0fe1c2e9b7bf/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success