Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 95, S. 119
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 95, S. 119


In Christi nomine. Ego Craman et super nominea) Pajo pro Dei timore et pro anime mee remedium seu pro eterna retributione famulam juris mei nomine Liupnia et filias ejus nomine Sikifrit, Rotni, relaxabor ingenui, ut ab hac die presenti sint genui, tamquam si de ab ingenuis parentibus fuissent nati vel procreati. Nullo umquam homine reddebent servicium, nisi unum trimissam ad in censum in anno ad sancti Gallonem et ad sancti Gorgi ad Wazzarburuc1 reddent, et subiciuntur cive Romana, portas apertas libera potestate eant, pergant partem quam se elegerint nullo inquietante; peculiare vero, quod habent aut deinceps elaborare potuerint, ipsum concessum habeant mundiburdum vel defensionem ad ipsam ecclesiam, et cum Dei et nostra gratia perennis temporibus Christo propitio valeant permanere bene ingenui atque securi. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus aut quislibet ulla oppo- sita perversa persona, qui contra hanc cartulam ingenuitatis venire aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat et indiscuciente fisco multa conponat, id est auri uncias II et argenti ponduos IV coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa. Actum in loco, qui dicitur Wazzarburuc,1 eartula ista scripta. Signum Craman et super nomine Pajo fieri rogavit. sig. testis Usso. sig. Buoso. sig. Heribrant. sig. Hi 1- tibrant. sig. Gundini, Richbold, Hartbret, Amulrich, Ruodinc, Altram, Liutbold. Ego Kerram rogitus scripsi et subscripsi, anno XVI regnante Carolo rege Francorum, et sub Roadberto comite, VII kal. mad.
a) Die Ahkürzung „sup. nom.* wird wuhl auf diese Weise aufznlösen und so zu verstehen sein, dass Crämau anoh dea zweiten Namen Pajo führt; odor eolito «r zngleich für eine zweite, etwa unmündige, Person Nameus Pajo handein?
Urk. St. Callen I. 85.— Abdruck: Cod. Trad. 57 n. 99. Neugart I. 80. 1 Wasserburg am Bodensee, Kgrch. Baieru.
Einzige Urkunde des Schreibers Kerram; doch schwerlich Original desselben. Das Datum vom 9. October 768 an gerechnet.
96 Karolinger. Karl der Grosse 768(77t)—814.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 95, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/c1756754-ad95-496c-915b-721cbbadd3fc/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success