Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 307, S. 320
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 307, S. 320
Ego in Dei nomine Aldegund cum manu filii et advocati mei Ratingi trado ad coeno- bium sancti Gall i pro anime mee remedio eternaque retributioue quicquid in Uzinrioth1 visa sum habere et in eadem marca; id est tam domibus et edificiis, quam campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus vel quicquid dici aut nominari potest, ad jam dictum tradita volo esse coenobium; ea siquidem ratione, ut ipsas res ad me recipiam censum- que inde annis singulis solvam, hoc est VI denarios. Similiter et legitimi heredes mei faciant. Si autem legitimus heres genitus defuerit, memorate res ipso coenobio rcstituantur in evum habende absque ullius contraifictione. Si quis vero contra hanc traditionis cartam venire voluerit et eam inrumpere temptaverit, inchoatus sui privetura) affectu et pro ausu temeritatis sue in erarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat, sed nihilominus haec traditio perennis temporibus sue obtineat firmitatis vigorem stipulatione subnexa. Actum in Uzinrioth1 publice, sub presentia testium subter insertorum. Signum Altegunde, quç hanc traditionis cartam cum manu advocati sui Ratingi fieri rogavit. sig. Perihtker. Thiot- prhet. Reginbreht. Heribold. Uazo. Erchanolf. Lantali. Palthram. Perolf. Ra theri. Egilpert. Hunolf. Ehtolf. Pcrahtolf.
Ego itaque Rihprhet ad vicem Amalgeri scripsi et subscripsi. Notavi diem martis, XII kal. mai., anno XV Luduwici imperatoris, sub Keroldo comite.
a) Clensu .privctuclur*.
Irk. St. Gallen II. 85.— Abdruck: Cod. Trad. 174 n. 296. 1 Ueber Uzenried (Uznach) s. Urk. 263 und 318. Original des Rihpr(h)et; s. Urk. 304. Ueber das Datum s. Urk. 318.
Karolinger. Ludwig der Fromme (813) 814—840. 297
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 307, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/e839e309-978b-41a4-9004-6cb29a156418/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success