Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LX. , S. 218
LX.
* COENRAED, 709.
»{< Subthronizatus regali solio et sceptrifera di- tione per pantocratoris inedicibilem potentiam sulli- matus, ego Cenredus rex Merciorum ipsius eximiae munificentiae refero indefessas grates qui alta, media, yma superno nutu gubernat. Potissime id censeo fore ratum diuLs mortalibus, quia sontium prothoplastorum piaculum expiauit, et chelindrum ueneniferum inerte laetantem destruxit, data pace supernis et mediis ciui- bus, ut media eligant summorum consortium, respuendo ima: quoniam assuescit microcosmus superni regis uul- tum laetificare dapsilitate terrena. Iccirco astipulatus monarchia Albionis regni, celsoque fastigio culminis roboratus, non solum aecclesias uel arcisteria quassata desideramus renouari, donando quae nobis collata sunt a Sabaoth perpetuo, uerum etiam praestantissimis ponti- ficibus et amicis uolumus munifico corde largirc, quati- nus fideliores effecti ualeant honestius uitae huius tem
CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
pora tractare, unientes gloriose. Sane quoniam carta ca- raxata subsistit, quod os fatiir transit, propterea insig- nire perplacet quod uolumus cuidam nostro fideli amico et pontifici Ecguuino quandam partem terrae concedere, id est bissenos agros quam incolae huiusce regionis sic uocitant Aet Ulenbeorge; quam a me placita obedientia dignoque officio impetrauit atque grato adquisiuit prae- tio, donando pensum librae auri purissimi quod aequa lance trutinatum ponderatum que praecipuum reddidit talentum. Tribuamus illi ob beneficium suae reue- rentiae, ut sit illa terra libera ab expeditione et arcis constructione et pontis renouatione: et post eclipsin huius fallentis uitae derelinquat in coenobio quod con- struxit in honorem sanctae Mariae aet Homme, pro re- demptione animarum nostrarum, ut simul sumere in ex tremo examine ualeamus perpetuae salutis denarium, crescente corona. Si quis autem hanc nostram do- nationem a nobis traditam infringere temptauerit, con- fringat deus regnum et potentiam eius et hic et in fu turo saeculo, et ponat partem illius cum Iuda infideli traditore. Si quis autem seruando augere uoluerit, au- geat deus partem illius cum fideli latrone qui meruit audire, Hodie mecum eris in paradiso. Acta sunt haec anno dominicae incarnationis dccviiii. indictione im. his testibus consentientibus quorum nomina infra ca- raxata esse uidentur.
*¡* Ego Cenredus rex Merciorum hanc praefatam do- nationem sub sigillo agiae crucis donaui. Ego Brithuualdus archiepiscopus in nomine sanctae et in- diuiduae Trinitatis corroboraui. *¡* Ego Ceadda epis- copus consensi. *¡* Ego Acca episcopus consensi. »J< Ego Ecguuinus episcopus consensi. »J< Ego Aldhelmus episcopus consensi. »J< Ego Inguualdus episcopus consensi. *¡* Ego Ceolredus rex consensi. ^ Ego Aethilbaldus rex consensi. *¡* Ego Aethil- hardus rex consensi. »J< Ego Aethiluuardus consensi. »J< Ego Acthilric aeScling.1 *¡* Ego Osuuudu. ^* Ego
1 MS. E&elscic.
70 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.
Aethilmund. *Jf Ego Cuthberht comes. »J< Ego Aethelbriht comes. »{< Ego Eadbriht comes. *J* Ego Eoppa comes. *J* Ego Turtuc miles. *J* Ego Uuada miles. *Jf Ego Uualdhere miles.
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data) LX. , in: Monasterium.net, URL </mom/AeviSaxonici/13e86a6d-e067-4213-a227-4736d502af93/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success