useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CLXVII.
Signature:  CLXVII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXVII. , S. 353
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXVII. , S. 353

    Graphics: 
    x

    CLXVII.

    OFFA, 791—796.

    »{< In nomine summi tonantis, qui est benedictus in saecula! Regibus potentibus et huius saeculi diuitibus,

    1 Wanting in the second MS.

    204 CHARTAE ANGLOSAXONICAK.

    cum fallacibus istius lugubris mundi substantiLs quae omnia sicut umbra euanescunt, aeternae uitae praemia mercanda sunt. Qua propter ego Offa rex a rege re- gum constitutus, terram mi. cassatorum in prouincia Huicciorum, ubi nominatur Uuesthurg, prope flumen qui dicitur Auen, Aeoelmundo fideli meo ministro, pro ereptione animae meae, in libertatem perpetuam sub hac conditione libens concedo; ita ut ab omni tributo paruo uel maiore, puplicalium re rum, et a cunctis ope- ribus uel regis uel principis sit imperpetuum libera, preter expeditionalibus causis et pontium structionem et arcium munimentum, quod omni populo necesse est agere, atque ab eo ope re nullum excusatum esse. Scripta est autem haec libertatis cartula ab uniuerso concilio synodali in loco celeberimo qui nuncupatur Clofes hoas. Quorum signa et nomina infra tenentur.

    *Jf Ego Offa rex dei dono propriam donationis liber- tatem signo sanctae crucis confirmo. Ego EcgferS, filius regis, consensi. »{< Siguum Hygeberhti archi- episcopi. *Jf Signum Ceolulfi episcopi. *J* Signum AeSelheardi archiepiscopi. i%f Signum HeaSoredi episcopi. *J* Signum Unuuona episcopi. *J* Signum Cyneberhti episcopi. *J* Signum DeneferSi episcopi. *J* Signum Ceolmundi episcopi. *Jf Signum Coenuualh episcopi. »{< Signum Uuermundi episcopi. »{< Sig num Alhheardi episcopi. *Jf Signum Alhmundi abbatis. >J* Signum Beonna abbatis. »{< Signum Uuigmundi abbatis.

    CLXVIII. OFFA, 796.

    »Ji In trino nomine diuinitatis indiuiduae! Iuste a nobis pietatis opera persoluenda sunt. Iccirco ego Offa, ipso piissimo praeordinante deo rex Merciorum, rogatus a uenerabili abbati meo nomine Pusa, simul et

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 205

    a praefecto meo uocabulo Brorda, ut aliquam liberali- tatem eius aecclesiae quae sita est in loco ubi dicitur Uuoccingas concederem, quod et libenter facere iuxta eorum petitionem prouidi, et pro expiatione piaculorum meorum domino deuote largitus sum, et ut memoria nominis mei apud eandem aecclesiam pro domino per- petualiter perseueret. Haec est ergo praefata munifi- centia quam in posteros protelatam decreui xx. tan tum manentium in loco in quo illud monasterium situm est, ut absque impedimento saecularium negotiorum ac re- galium tributorum, siue expeditionum aut iussionum incognitarum, soli domino seruiens, sancta congregatio iuris sui ac dominationis potestate propria non priuetur. Si quis uero hanc praedictam liberalitatem extraneo- rum, siue regum siue iudicum uel etiam principum, in modico seu in magno irritam ducere aut infringere temptauerit, sciat se in magno iudicii die districtam ac tremebundam coram Christo atque angelis eius subire sententiam. Actum publice ac confirmatum in regioue Suthregeona, uilla regali, nomine Freoricburna, con- sentientibus una mecum ac roborantibus idoneis tes- tibus ac principibus, quorum nomina infra tenentur asscripta.

    *Jf Ego Offa, regia dignitate praeditus hanc donati- onem a me confirmatam, manu propria per crucis sig- num confirmaui. *j* Signum manus Brordan praefecti. *J* Signum manus Berhtuualdi principis. ^ Signum manus Bryni. »{< Signum manus Aldheri comitis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.